Global Chant Database Global Chant Database

Excelsus super omnes gentes


Melody scheme: ----------
Text: Excelsus super omnes gentes
Genre: an
Modus: 8
Places in the Bible:
Zach 14.18
quod si et familia Aegypti non ascenderit et non venerit nec super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum

Joel 3.2
congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Iosaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israhel quos disperserunt in nationibus et terram meam diviserunt

Isa 2.2
et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes

Ez 39.21
et ponam gloriam meam in gentibus et videbunt omnes gentes iudicium meum quod fecerim et manum meam quam posuerim super eos

Abd 1.16
quomodo enim bibisti super montem sanctum meum bibent omnes gentes iugiter et bibent et absorbent et erunt quasi non sint

Ac 15.17
ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec

Jer 25.13
et adducam super terram illam omnia verba mea quae locutus sum contra eam omne quod scriptum est in libro isto quaecumque prophetavit Hieremias adversum omnes gentes

Zach 14.12
et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quae pugnaverunt adversus Hierusalem tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos et oculi eius contabescent in foraminibus suis et lingua eorum contabescet in ore suo

Jer 9.26
super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde

Isa 34.2
quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem

2Par 33.9
igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israhel

Abd 1.15
quoniam iuxta est dies Domini super omnes gentes sicut fecisti fiet tibi retributionem tuam convertet in caput tuum

1Mach 3.25
et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum

1Par 14.17
divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes

Ps 112.4
excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius



Audio samples of Excelsus super omnes:

Global Chant Database
Global Chant Database