Melody scheme: | ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() |
Text: | Scriptum est enim quia domus |
Genre: | an |
Modus: | 8 |
Places in the Bible: | Lc 22.37 dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent Jo 2.17 recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me Mt 11.10 hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te Ro 12.19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus Mt 26.31 tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis 1Co 1.19 scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo Ga 3.10 quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea Ro 14.11 scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo 1Co 3.19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum 1Co 8.9 scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo Ac 1.20 scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius 2Reg 22.13 ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est magna enim ira Domini succensa est contra nos quia non audierunt patres nostri verba libri huius ut facerent omne quod scriptum est nobis Mc 11.17 et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum Lc 19.46 dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum Lc 4.11 scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te Ga 4.22 scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera Ac 23.5 dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices Ga 4.27 scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum Mt 4.6 et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum |
Audio samples of Scriptum est enim:
![]() |