Global Chant Database Global Chant Database

Search by Bible verses

... back to Bible search ...

1Thes 1.1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax
1Thes 1.2 gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam facientes in orationibus nostris sine intermissione
1Thes 1.3 memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum
1Thes 1.4 scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram
1Thes 1.5 quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos
1Thes 1.6 et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti
1Thes 1.7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia
1Thes 1.8 a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui
1Thes 1.9 ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero
1Thes 1.10 et expectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura
1Thes 2.1 nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit
1Thes 2.2 sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine
1Thes 2.3 exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo
1Thes 2.4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra
1Thes 2.5 neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est
1Thes 2.6 nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis
1Thes 2.7 cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos
1Thes 2.8 ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis
1Thes 2.9 memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei
1Thes 2.10 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus
1Thes 2.11 sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
1Thes 2.12 deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam
1Thes 2.13 ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis
1Thes 2.14 vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis
1Thes 2.15 qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur
1Thes 2.16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem
1Thes 2.17 nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio
1Thes 2.18 quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas
1Thes 2.19 quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
1Thes 2.20 vos enim estis gloria nostra et gaudium
1Thes 3.1 propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis
1Thes 3.2 et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra
1Thes 3.3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus
Chant detailsAdjutor in tribulationibus----------an1OHS 297 WA 65 *LA 90
Chant detailsAdjutor in tribulationibus----------------------------an1Cantus Index cao1278
Chant detailsAdjutor in tribulationibus---------------------------an4Cantus Index cao1278
1Thes 3.4 nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis
1Thes 3.5 propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster
1Thes 3.6 nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos
1Thes 3.7 ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem
1Thes 3.8 quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino
1Thes 3.9 quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum
1Thes 3.10 nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae
1Thes 3.11 ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos
1Thes 3.12 vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis
1Thes 3.13 ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen
1Thes 4.1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis
1Thes 4.2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum
1Thes 4.3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra
1Thes 4.4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore
1Thes 4.5 non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum
1Thes 4.6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus
Chant detailsQuis sicut Dominus Deus----------alvGR 19as2
Chant detailsQuis sicut Dominus Deus----------gr5GB 257v GR 369 GS 168 SYG 251
1Thes 4.7 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione
1Thes 4.8 itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis
1Thes 4.9 de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem
1Thes 4.10 etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis
Chant detailsOmnes autem vos fratres----------an4AR 383 LA 144
1Thes 4.11 et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis
1Thes 4.12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis
1Thes 4.13 nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent
1Thes 4.14 si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo
Chant detailsSi enim credimus----------int4SYG 236
1Thes 4.15 hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt
1Thes 4.16 quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi
1Thes 4.17 deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus
1Thes 4.18 itaque consolamini invicem in verbis istis
1Thes 5.1 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis
1Thes 5.2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet
Chant detailsDies domini sicut fur ita in----------an1LA 17 WA 25
1Thes 5.3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient
1Thes 5.4 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat
1Thes 5.5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum
1Thes 5.6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus
1Thes 5.7 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
1Thes 5.8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis
1Thes 5.9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum
1Thes 5.10 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus
1Thes 5.11 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis
1Thes 5.12 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos
1Thes 5.13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis
1Thes 5.14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes
Chant detailsOmnes autem vos fratres----------an4AR 383 LA 144
1Thes 5.15 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes
1Thes 5.16 semper gaudete
1Thes 5.17 sine intermissione orate in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis
1Thes 5.18 Spiritum nolite extinguere
1Thes 5.19 prophetias nolite spernere omnia autem probate quod bonum est tenete
1Thes 5.20 ab omni specie mala abstinete vos
1Thes 5.21 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
1Thes 5.22 fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
1Thes 5.23 fratres orate pro nobis
1Thes 5.24 salutate fratres omnes in osculo sancto
1Thes 5.25 adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus
1Thes 5.26 gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen

Global Chant Database
Global Chant Database