Global Chant Database Global Chant Database

Search by Bible verses

... back to Bible search ...

1Tim 1.1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae
1Tim 1.2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
1Tim 1.3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent
1Tim 1.4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide
1Tim 1.5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta
1Tim 1.6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium
1Tim 1.7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant
1Tim 1.8 scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur
1Tim 1.9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis
1Tim 1.10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
1Tim 1.11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi
1Tim 1.12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio
1Tim 1.13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate
1Tim 1.14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu
1Tim 1.15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum
Chant detailsFidelis sermo et omni----------re1LA 471 *WA 381
Chant detailsFidelis sermo et omni …-----------------------------rev3Cantus Index cao7249z
1Tim 1.16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam
1Tim 1.17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen
1Tim 1.18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam
1Tim 1.19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt
1Tim 1.20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare
1Tim 2.1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
1Tim 2.2 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
1Tim 2.3 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
1Tim 2.4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
1Tim 2.5 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
1Tim 2.6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis
1Tim 2.7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
1Tim 2.8 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
1Tim 2.9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
1Tim 2.10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
1Tim 2.11 mulier in silentio discat cum omni subiectione
1Tim 2.12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
1Tim 2.13 Adam enim primus formatus est deinde Eva
1Tim 2.14 et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
1Tim 2.15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
1Tim 3.1 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
1Tim 3.2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
1Tim 3.3 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum
1Tim 3.4 suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate
1Tim 3.5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
1Tim 3.6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli
1Tim 3.7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
1Tim 3.8 diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes
1Tim 3.9 habentes mysterium fidei in conscientia pura
1Tim 3.10 et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes
1Tim 3.11 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus
1Tim 3.12 diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus
1Tim 3.13 qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
1Tim 3.14 haec tibi scribo sperans venire ad te cito
1Tim 3.15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
1Tim 3.16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria
1Tim 4.1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
1Tim 4.2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
1Tim 4.3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
1Tim 4.4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
1Tim 4.5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
1Tim 4.6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
1Tim 4.7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem
1Tim 4.8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
1Tim 4.9 fidelis sermo et omni acceptione dignus
Chant detailsFidelis sermo et omni----------re1LA 471 *WA 381
Chant detailsFidelis sermo et omni …-----------------------------rev3Cantus Index cao7249z
1Tim 4.10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
1Tim 4.11 praecipe haec et doce
1Tim 4.12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
1Tim 4.13 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
1Tim 4.14 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
1Tim 4.15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
1Tim 4.16 adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt
1Tim 5.1 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres
1Tim 5.2 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
1Tim 5.3 viduas honora quae vere viduae sunt
1Tim 5.4 si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
1Tim 5.5 quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
1Tim 5.6 nam quae in deliciis est vivens mortua est
1Tim 5.7 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
1Tim 5.8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
1Tim 5.9 vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor
1Tim 5.10 in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
1Tim 5.11 adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt
1Tim 5.12 habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
1Tim 5.13 simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
1Tim 5.14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
1Tim 5.15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
1Tim 5.16 si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
1Tim 5.17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
1Tim 5.18 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua
1Tim 5.19 adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus
1Tim 5.20 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
1Tim 5.21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando
1Tim 5.22 manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi
1Tim 5.23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
1Tim 5.24 quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur
1Tim 5.25 similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt
1Tim 6.1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
1Tim 6.2 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare
1Tim 6.3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae
1Tim 6.4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae
1Tim 6.5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
1Tim 6.6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
1Tim 6.7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus
1Tim 6.8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
1Tim 6.9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem
1Tim 6.10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
1Tim 6.11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem
1Tim 6.12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus
1Tim 6.13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
1Tim 6.14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi
1Tim 6.15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium
1Tim 6.16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen
1Tim 6.17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum
1Tim 6.18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare
1Tim 6.19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam
1Tim 6.20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
1Tim 6.21 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum

Global Chant Database
Global Chant Database