Global Chant Database Global Chant Database

Search by Bible verses

... back to Bible search ...

Eph 1.1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
Eph 1.2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
Eph 1.3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
Eph 1.4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
Eph 1.5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
Eph 1.6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
Eph 1.7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
Eph 1.8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
Eph 1.9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
Eph 1.10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
Eph 1.11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
Eph 1.12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
Eph 1.13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
Eph 1.14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
Eph 1.15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
Eph 1.16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
Eph 1.17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
Eph 1.18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
Eph 1.19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
Eph 1.20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
Eph 1.21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
Eph 1.22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
Eph 1.23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur
Eph 2.1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
Eph 2.2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
Eph 2.3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
Eph 2.4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
Eph 2.5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati
Eph 2.6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu
Eph 2.7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
Eph 2.8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est
Eph 2.9 non ex operibus ut ne quis glorietur
Eph 2.10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
Eph 2.11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
Eph 2.12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
Eph 2.13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
Chant detailsVos qui aliquando eratis----------re5VP 186
Eph 2.14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
Eph 2.15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
Eph 2.16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
Eph 2.17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
Eph 2.18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
Eph 2.19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei
Chant detailsVos estis cives sanctorum----------an8PM 310
Eph 2.20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
Eph 2.21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
Eph 2.22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu
Eph 3.1 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
Eph 3.2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
Eph 3.3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
Eph 3.4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
Eph 3.5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
Eph 3.6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
Eph 3.7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
Eph 3.8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
Chant detailsOmnium sanctorum chorus----------an1LA 478
Eph 3.9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
Eph 3.10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
Eph 3.11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
Eph 3.12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
Eph 3.13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
Eph 3.14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
Eph 3.15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
Eph 3.16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
Eph 3.17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
Eph 3.18 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
Eph 3.19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
Eph 3.20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
Eph 3.21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen
Eph 4.1 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
Eph 4.2 cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
Eph 4.3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
Eph 4.4 unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
Eph 4.5 unus Dominus una fides unum baptisma
Eph 4.6 unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
Eph 4.7 unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
Eph 4.8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
Eph 4.9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
Eph 4.10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
Eph 4.11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
Eph 4.12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
Eph 4.13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
Eph 4.14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
Eph 4.15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
Eph 4.16 ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
Eph 4.17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
Eph 4.18 tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
Eph 4.19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
Eph 4.20 vos autem non ita didicistis Christum
Eph 4.21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
Eph 4.22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
Eph 4.23 renovamini autem spiritu mentis vestrae
Eph 4.24 et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
Eph 4.25 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
Eph 4.26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
Eph 4.27 nolite locum dare diabolo
Eph 4.28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
Eph 4.29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
Eph 4.30 et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
Eph 4.31 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
Eph 4.32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis
Eph 5.1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
Eph 5.2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
Eph 5.3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
Eph 5.4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
Eph 5.5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
Eph 5.6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
Eph 5.7 nolite ergo effici participes eorum
Eph 5.8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
Eph 5.9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
Eph 5.10 probantes quid sit beneplacitum Deo
Eph 5.11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
Eph 5.12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
Eph 5.13 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
Eph 5.14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
Eph 5.15 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
Eph 5.16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt
Eph 5.17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
Eph 5.18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
Eph 5.19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
Eph 5.20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
Chant detailsIn nomine Jesu Christi----------an2LA 412 WA 340
Chant detailsIn nomine Domini Dei nostri-----------an3WA 227
Eph 5.21 subiecti invicem in timore Christi
Eph 5.22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
Eph 5.23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
Eph 5.24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
Eph 5.25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
Eph 5.26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
Eph 5.27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
Eph 5.28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
Eph 5.29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
Eph 5.30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
Eph 5.31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
Eph 5.32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
Eph 5.33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
Eph 6.1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
Eph 6.2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
Eph 6.3 ut bene sit tibi et sis longevus super terram
Eph 6.4 et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
Eph 6.5 servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
Eph 6.6 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
Eph 6.7 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
Eph 6.8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
Eph 6.9 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
Eph 6.10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
Eph 6.11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
Eph 6.12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
Eph 6.13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
Eph 6.14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
Eph 6.15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
Eph 6.16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
Eph 6.17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
Eph 6.18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
Eph 6.19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
Eph 6.20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
Eph 6.21 ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
Eph 6.22 quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
Eph 6.23 pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo
Eph 6.24 gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione

Global Chant Database
Global Chant Database