Global Chant Database Global Chant Database

Search by Bible verses

... back to Bible search ...

Jo 1.1 in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
Jo 1.2 hoc erat in principio apud Deum
Jo 1.3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
Chant detailsOmnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil------------------------------------rev8Cantus Index cao7840c
Chant detailsOmnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil---------------------------------rev1Cantus Index cao6926a
Jo 1.4 in ipso vita erat et vita erat lux hominum et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
Jo 1.5 fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
Chant detailsFuit homo missus a Deo----------gr5GR 522 GS 1 188 *GB 196v *SYG 195
Chant detailsFuit homo missus a Deo----------re7 8LA 401 LR 348 *WA 320
Chant detailsFuit homo missus a deo cui nomen Joannes erat------------------------------------rev7Cantus Index cao6652a
Chant detailsFuit homo missus a deo cui nomen Joannes erat------------------------------------rev1Cantus Index cao6979a
Chant detailsFuit homo missus a deo cui nomen Joannes erat------------------------------------rev7Cantus Index cao6652a
Chant detailsFuit homo missus a deo cui nomen Joannes erat------------------------------------rev1Cantus Index cao6979a
No matches found.

No matches found.

Jo 1.6 hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
Jo 1.7 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
Jo 1.8 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
Jo 1.9 in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
Jo 1.10 in propria venit et sui eum non receperunt
Jo 1.11 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
Jo 1.12 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
Jo 1.13 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
Chant detailsVerbum caro factum est et habitavit in nobis cujus gloriam v...----------------re1Cantus Index cao7840
Chant detailsVerbum caro factum est et habitavit in nobis cujus gloriam v...------------------------------------re8Cantus Index cao7840
Chant detailsVerbum caro factum est et habitavit in nobis cujus gloriam v...-----------------------------------re8Cantus Index cao7840
Chant detailsVerbum caro factum est et habitavit in nobis cujus gloriam v...------------------------------------re8Cantus Index cao7840
Jo 1.14 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
Jo 1.15 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
Jo 1.16 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
Chant detailsLex per Moysen data est et----------an1AM 214 AR 239 *LA 23 *WA 17
Chant detailsLex per Moysen data est gratia et veritas per Jesum Christum...-----------------------an2Cantus Index cao3613
Chant detailsLex per Moysen data est gratia et veritas per Jesum Christum...------------------------an1Cantus Index cao3613
Jo 1.17 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
Jo 1.18 et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es
Jo 1.19 et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus
Jo 1.20 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
Jo 1.21 dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
Jo 1.22 ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
Chant detailsEgo vox clamantis in deserto----------an1LA 16
Jo 1.23 et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
Jo 1.24 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
Jo 1.25 respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
Jo 1.26 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
Jo 1.27 haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
Jo 1.28 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
Chant detailsEcce agnus dei ecce qui----------re7LR 64 *LA 36
Chant detailsEcce agnus dei ecce qui tollit peccata mundi------------------------------------rev4Cantus Index cao7547a
Jo 1.29 hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
Jo 1.30 et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
Jo 1.31 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
Jo 1.32 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
Jo 1.33 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
Jo 1.34 altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
Jo 1.35 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
Jo 1.36 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
Jo 1.37 conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
Jo 1.38 dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
Jo 1.39 erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
Jo 1.40 invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
Jo 1.41 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
Jo 1.42 in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
Jo 1.43 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
Jo 1.44 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
Jo 1.45 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
Jo 1.46 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
Chant detailsEcce vere Israelita in quo----------re2LA 533 LR 195 *WA 390
Chant detailsEcce vere Israelita in quo----------an1LA 540
Chant detailsEcce vere Israelita in quo dolus non est------------------------------------rev2SCantus Index cao6862a
Chant detailsEcce vere Israelita in quo dolus non est------------------------------------rev2SCantus Index cao6862a
Jo 1.47 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
Jo 1.48 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
Jo 1.49 respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
Jo 1.50 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis
Jo 2.1 et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi
Chant detailsNuptiae factae sunt in Cana-----------an1WA 62 *LA 106
Chant detailsNuptiae factae sunt in Cana----------alvSYG 35
Chant detailsNuptiae factae sunt in Cana----------an8AM 306 AR 336
Chant detailsAlleluia Nuptiae factae sunt in Cana------------------------------------alSchlager 111 MMMA7 342-343
Jo 2.2 vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
Jo 2.3 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
Jo 2.4 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea
Jo 2.5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
Jo 2.6 erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas
Jo 2.7 dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum
Jo 2.8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt
Jo 2.9 ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus
Jo 2.10 et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc
Jo 2.11 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius
Jo 2.12 post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
Jo 2.13 et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus
Jo 2.14 et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes
Jo 2.15 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit
Jo 2.16 et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
Chant detailsAuferte ista hinc dicit----------an1WA 104
Chant detailsAuferte ista hinc dicit----------an3AR 400 LA 163 LU 1093 *AM 376
Chant detailsAuferte ista hinc dicit dominus et nolite facere domum patri...-------------------------an3Cantus Index cao1530
Chant detailsAuferte ista hinc dicit dominus et nolite facere domum patri...-------------------------an3Cantus Index cao1530
Jo 2.17 recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me
Chant detailsZelus domus tuae comedit me----------an8LU 626 OHS 367 *LA 189 *WA 117
Jo 2.18 responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis
Jo 2.19 respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud
Jo 2.20 dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud
Jo 2.21 ille autem dicebat de templo corporis sui
Jo 2.22 cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus
Jo 2.23 cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat
Jo 2.24 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes
Jo 2.25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine
Jo 3.1 erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum
Jo 3.2 hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo
Jo 3.3 respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
Jo 3.4 dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
Jo 3.5 respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
Jo 3.6 quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
Jo 3.7 non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
Jo 3.8 Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
Chant detailsSpiritus ubi vult spirat al-----------co8GB 193 GR 307 GS a 140 LU 906 *SYG 187
Chant detailsSpiritus ubi vult spirat al-----------alvSYG 186
Jo 3.9 respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
Jo 3.10 respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras
Jo 3.11 amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
Jo 3.12 si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis
Jo 3.13 et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
Jo 3.14 et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis
Jo 3.15 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam
Jo 3.16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
Chant detailsSic deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret ut o...----------------------------an8Cantus Index cao4920
No matches found.

Jo 3.17 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
Chant detailsNon enim misit deus filium----------an1LA 265
Chant detailsNon enim misit deus filium----------an7WA 155
No matches found.

Jo 3.18 qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
Jo 3.19 hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
Jo 3.20 omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
Jo 3.21 qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
Jo 3.22 post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat
Jo 3.23 erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
Jo 3.24 nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
Jo 3.25 facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione
Jo 3.26 et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
Jo 3.27 respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
Jo 3.28 ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
Jo 3.29 qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est
Jo 3.30 illum oportet crescere me autem minui
Jo 3.31 qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est
Jo 3.32 et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
Jo 3.33 qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
Jo 3.34 quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
Jo 3.35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
Chant detailsPater diligit filium et omnia----------an8WA 105
Jo 3.36 qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum
Jo 4.1 ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes
Jo 4.2 quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius
Jo 4.3 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam
Jo 4.4 oportebat autem eum transire per Samariam
Jo 4.5 venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo
Jo 4.6 erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta
Jo 4.7 venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere
Jo 4.8 discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent
Jo 4.9 dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis
Jo 4.10 respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam
Jo 4.11 dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam
Jo 4.12 numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius
Jo 4.13 respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum
Chant detailsQui biberit aquam quam ego do----------co1SYG 99 *GS 61
Chant detailsQui biberit aquam quam ego do----------co3GR 136 *GB 88
Jo 4.14 sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
Jo 4.15 dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire
Jo 4.16 dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc
Jo 4.17 respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum
Jo 4.18 quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti
Jo 4.19 dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu
Jo 4.20 patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet
Jo 4.21 dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem
Jo 4.22 vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est
Jo 4.23 sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum
Chant detailsVeri adoratores adorabunt----------an8LA 155 WA 100
Chant detailsVeri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate---------------------------an8Cantus Index cao5367
No matches found.

Jo 4.24 spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare
Jo 4.25 dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia
Jo 4.26 dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum
Jo 4.27 et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea
Jo 4.28 reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus
Jo 4.29 venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus
Jo 4.30 exierunt de civitate et veniebant ad eum
Jo 4.31 interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca
Jo 4.32 ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis
Jo 4.33 dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare
Jo 4.34 dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius
Jo 4.35 nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem
Jo 4.36 et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
Jo 4.37 in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit
Jo 4.38 ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis
Jo 4.39 ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci
Jo 4.40 cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies
Jo 4.41 et multo plures crediderunt propter sermonem eius
Jo 4.42 et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi
Jo 4.43 post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam
Jo 4.44 ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet
Jo 4.45 cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum
Jo 4.46 venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum
Jo 4.47 hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori
Jo 4.48 dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis
Jo 4.49 dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus
Jo 4.50 dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat
Jo 4.51 iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
Jo 4.52 interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris
Jo 4.53 cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota
Chant detailsCognovit autem pater quia illa hora erat in qua dixit Jesus ...------------------------an3Cantus Index cao1850
Chant detailsCognovit autem pater quia illa hora erat in qua dixit Jesus ...-------------------------an3Cantus Index cao1850
No matches found.

Jo 4.54 hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam
Jo 5.1 post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis
Jo 5.2 est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens
Jo 5.3 in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum
Jo 5.4 angelus autem Domini secundum tempus descendebat in piscinam et movebatur aqua et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate
Jo 5.5 erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua
Jo 5.6 hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri
Jo 5.7 respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit
Chant detailsDomine non habeo hominem ut cum mota fuerit aqua mittat me i...------------------------------an7Cantus Index cao2362
Jo 5.8 dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula
Jo 5.9 et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die
Jo 5.10 dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum
Jo 5.11 respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula
Jo 5.12 interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula
Jo 5.13 is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco
Jo 5.14 postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat
Chant detailsVade jam et noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat-----------------------------an4Cantus Index cao5301
Jo 5.15 abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum
Jo 5.16 propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato
Jo 5.17 Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor
Jo 5.18 propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis
Jo 5.19 amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit
Chant detailsNon potest filius a se facere----------an8LA 165
Jo 5.20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini
Chant detailsPater diligit filium et omnia----------an8WA 105
Jo 5.21 sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat
Jo 5.22 neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio
Jo 5.23 ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum
Jo 5.24 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam
Chant detailsAmen amen dico vobis Qui cre dit in me habet vitam----------an1WA 157
Jo 5.25 amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent
Jo 5.26 sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso
Jo 5.27 et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est
Jo 5.28 nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius
Jo 5.29 et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii
Jo 5.30 non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
Jo 5.31 si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum
Jo 5.32 alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me
Jo 5.33 vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati
Jo 5.34 ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis
Chant detailsEgo non ab homine testimonium----------an6WA 95
Jo 5.35 ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius
Chant detailsErat lucerna ardens----------alvSYG 197
Chant detailsIlle erat lucerna ardens et lucens------------------------------------rev4Cantus Index cao7148a
Jo 5.36 ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit
Chant detailsOpera quae ego facio----------an8WA 95
Jo 5.37 et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis
Jo 5.38 et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis
Jo 5.39 scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me
Jo 5.40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis
Jo 5.41 claritatem ab hominibus non accipio
Jo 5.42 sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis
Jo 5.43 ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis
Jo 5.44 quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis
Jo 5.45 nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis
Jo 5.46 si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit
Chant detailsSi enim credimus----------int4SYG 236
Jo 5.47 si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis
Jo 6.1 post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis
Chant detailsAbiit Jesus trans mare----------an1WA 103
Jo 6.2 et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur
Jo 6.3 subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis
Jo 6.4 erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum
Jo 6.5 cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii
Jo 6.6 hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus
Jo 6.7 respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat
Jo 6.8 dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri
Chant detailsUnus ex discipulis meis----------re8LU 645 OHS 391 *LA 191 *WA 118
Jo 6.9 est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos
Jo 6.10 dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia
Jo 6.11 accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant
Chant detailsAccepit ergo Jesus panes et cum gratias egisset distribuit d...--------------------------an1Cantus Index cao1217
No matches found.

Jo 6.12 ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant
Jo 6.13 collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt
Jo 6.14 illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum
Chant detailsIlli ergo homines----------an1AM 375 AR 399 LU 564
Chant detailsIlli homines cum vidissent----------an1LA 163
Chant detailsIlli homines cum vidissent quod fecerat Jesus signum intra s...-----------------------an1Cantus Index cao3177
Chant detailsIlli homines cum vidissent quod fecerat Jesus signum intra s...----------------------------an1Cantus Index cao3177
Jo 6.15 Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus
Jo 6.16 ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare
Jo 6.17 et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus
Jo 6.18 mare autem vento magno flante exsurgebat
Jo 6.19 cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt
Jo 6.20 ille autem dicit eis ego sum nolite timere
Jo 6.21 voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant
Jo 6.22 altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent
Jo 6.23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino
Jo 6.24 cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum
Jo 6.25 et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti
Jo 6.26 respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis
Jo 6.27 operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus
Chant detailsOperamini non cibum qui perit----------an8WA 100 *LA 155
Jo 6.28 dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei
Jo 6.29 respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille
Jo 6.30 dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris
Jo 6.31 patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare
Jo 6.32 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum
Jo 6.33 panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo
Jo 6.34 dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc
Jo 6.35 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam
Jo 6.36 sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis
Jo 6.37 omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras
Chant detailsOmne quod dat mihi pater ad----------an7AM 1154 AR [146] LA 560 LU 1776 WA 438
Chant detailsOmne quod dat mihi pater ad----------co7GB 266v
Chant detailsOmne quod dat mihi pater ad me veniet et eum qui venit ad me...--------------------------------an7Cantus Index cao4115
Jo 6.38 quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
Jo 6.39 haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die
Jo 6.40 haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die
Jo 6.41 murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi
Jo 6.42 et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi
Jo 6.43 respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem
Jo 6.44 nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die
Jo 6.45 est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me
Jo 6.46 non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem
Jo 6.47 amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam
Chant detailsAmen amen dico vobis Qui cre dit in me habet vitam----------an1WA 157
Jo 6.48 ego sum panis vitae
Jo 6.49 patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt
Jo 6.50 hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur
Jo 6.51 ego sum panis vivus qui de caelo descendi
Jo 6.52 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita
Chant detailsSi quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum------------------------------------rev3ulr0712a
Chant detailsSi quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum-----------------------------------rev3auc0802a
Jo 6.53 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum
Jo 6.54 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis
Jo 6.55 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die
Jo 6.56 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus
Jo 6.57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo
Chant detailsQui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet...---------------------------------re7ulr0711
No matches found.

Jo 6.58 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me
Jo 6.59 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum
Jo 6.60 haec dixit in synagoga docens in Capharnaum
Jo 6.61 multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire
Jo 6.62 sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat
Jo 6.63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius
Jo 6.64 spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt
Chant detailsVerba quae locutus sum vobis----------an6LA 263
Chant detailsAlleluia: spiritus est qui vivificat----------al8GR 304 LU 901
Chant detailsVerba quae locutus sum vobis alleluia spiritus et vita sunt------------------------an6Cantus Index cao5359
Jo 6.65 sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum
Jo 6.66 et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo
Jo 6.67 ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant
Jo 6.68 dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire
Jo 6.69 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes
Chant detailsDixit Simon Petrus domine ad----------an8LA 365
Jo 6.70 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei
Jo 6.71 respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est
Jo 6.72 dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim
Jo 7.1 post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere
Jo 7.2 erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia
Jo 7.3 dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis
Jo 7.4 nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo
Jo 7.5 neque enim fratres eius credebant in eum
Jo 7.6 dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum
Chant detailsTempus meum nondum advenit----------an4AM 391+ AR 1+17 LU 1098 *LA 173
Chant detailsTempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est p...-------------------------an4Cantus Index cao5131
Chant detailsTempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est p...--------------------------------an4Cantus Index cao5131
No matches found.

Jo 7.7 non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt
Jo 7.8 vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est
Chant detailsVos ascendite ad diem festum---------an1AM 394 AR 417 LU 1099 WA 109 *LA 174
Chant detailsVos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendam quia temp...----------------------------an1Cantus Index cao5493
Chant detailsVos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendam quia temp...----------------------------an1Cantus Index cao5493
No matches found.

Jo 7.9 haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea
Jo 7.10 ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto
Jo 7.11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille
Jo 7.12 et murmur multus de eo erat in turba quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas
Jo 7.13 nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum
Jo 7.14 iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat
Jo 7.15 et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit
Jo 7.16 respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me
Jo 7.17 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar
Jo 7.18 qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est
Jo 7.19 nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem
Chant detailsNonne Moyses dedit vobis----------an1LA 164
Jo 7.20 quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere
Jo 7.21 respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini
Chant detailsUnum opus feci et admiramini----------an4WA 104
Jo 7.22 propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem
Jo 7.23 si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato
Jo 7.24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate
Jo 7.25 dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere
Jo 7.26 et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus
Jo 7.27 sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit
Jo 7.28 clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis
Jo 7.29 ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
Jo 7.30 quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius
Jo 7.31 de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit
Jo 7.32 audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum
Jo 7.33 dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me
Jo 7.34 quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire
Jo 7.35 dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes
Jo 7.36 quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire
Jo 7.37 in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
Chant detailsSi quis sitit veniat ad me et----------co6GR [116] LU 975
Chant detailsSi quis sitit veniat et bibat----------an4AM 394 AR 1+16 LU 1098 WA 109 *LA 173
Chant detailsIn die magno festivitatis stabat Jesus et clamabat dicens si...-----------------------------an8Cantus Index cao3221
Chant detailsIn die magno festivitatis stabat Jesus et clamabat dicens si...----------------------------an8Cantus Index cao3221
No matches found.

Jo 7.38 qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae
Jo 7.39 hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus
No matches found.

Jo 7.40 ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta
Jo 7.41 alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit
Jo 7.42 nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus
Jo 7.43 dissensio itaque facta est in turba propter eum
Jo 7.44 quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus
Jo 7.45 venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum
Jo 7.46 responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo
Jo 7.47 responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis
Jo 7.48 numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis
Jo 7.49 sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt
Jo 7.50 dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis
Jo 7.51 numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat
Jo 7.52 responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit
Jo 7.53 et reversi sunt unusquisque in domum suam
Jo 8.1 Iesus autem perrexit in montem Oliveti
Jo 8.2 et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos
Jo 8.3 adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio
Jo 8.4 et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio
Jo 8.5 in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis
Jo 8.6 haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra
Jo 8.7 cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat
Jo 8.8 et iterum se inclinans scribebat in terra
Jo 8.9 audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans
Jo 8.10 erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit
Jo 8.11 quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare
Jo 8.12 iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae
Chant detailsEgo sum lux mundi qui----------an8LA 165
Chant detailsEgo sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris ...------------------------------an1Cantus Index cao2592
Jo 8.13 dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum
Jo 8.14 respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado
Jo 8.15 vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam
Jo 8.16 et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater
Jo 8.17 et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est
Jo 8.18 ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater
Jo 8.19 dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis
Jo 8.20 haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius
Jo 8.21 dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire
Jo 8.22 dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire
Jo 8.23 et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo
Jo 8.24 dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro
Jo 8.25 dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus principium quia et loquor vobis
Jo 8.26 multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo
Jo 8.27 et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat
Jo 8.28 dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor
Jo 8.29 et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper
Chant detailsQui me misit mecum est et non reliquit me solum quia quae pl...--------------------------an1Cantus Index cao4482
Chant detailsQui me misit mecum est et non reliquit me solum quia quae pl...-----------------------------an1Cantus Index cao4482
Jo 8.30 haec illo loquente multi crediderunt in eum
Jo 8.31 dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis
Chant detailsSi vos manseritis in sermone----------an7WA 90
Jo 8.32 et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos
Jo 8.33 responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis
Jo 8.34 respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati
Jo 8.35 servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum
Jo 8.36 si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis
Jo 8.37 scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis
Jo 8.38 ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis
Jo 8.39 responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite
Jo 8.40 nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit
Chant detailsQuid me quaeritis interficere hominem qui vera locutus sum v...-------------------------an7Cantus Index cao4525
Chant detailsQuid me quaeritis interficere hominem qui vera locutus sum v...--------------------------an7Cantus Index cao4525
Jo 8.41 vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum
Jo 8.42 dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit
Chant detailsEgo enim ex Deo pro cessi et veni neque enim a mei----------an4WA 90
Jo 8.43 quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum
Jo 8.44 vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius
Jo 8.45 ego autem quia veritatem dico non creditis mihi
Jo 8.46 quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi
Chant detailsQuis ex vobis arguet me de----------an4WA 108
Jo 8.47 qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis
Jo 8.48 responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes
Jo 8.49 respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me
Chant detailsEgo daemonium non habeo sed----------an8AM 391 AR 412 LA 172 LU 568 *WA 108
Chant detailsEgo daemonium non habeo sed honorifico patrem meum dicit dom...----------------------------an8Cantus Index cao2570
Chant detailsEgo daemonium non habeo sed honorifico patrem meum dicit dom...---------------------------------an8Cantus Index cao2570
Jo 8.50 ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et iudicat
Chant detailsEgo gloriam meam non quaero----------an8AM 391 AR 414 LU 569
Chant detailsEgo gloriam meam non quaero----------an3WA 108 *LA 169
Jo 8.51 amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum
Chant detailsAmen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem...----------------------------an1Cantus Index cao1377
Jo 8.52 dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum
Jo 8.53 numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis
Jo 8.54 respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est
Jo 8.55 et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo
Jo 8.56 Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est
Chant detailsAbraham pater vester----------an2AR 415 LU 577 *AM 393 *LA 172
Chant detailsAbraham pater vester exsultavit ut videret diem meum vidit e...------------------------an2Cantus Index cao1210
Chant detailsAbraham pater vester exsultavit ut videret diem meum vidit e...---------------------------an1Cantus Index cao1210
Jo 8.57 dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti
Chant detailsQuinquaginta annos nondum----------an1WA 108 *LA 172
Jo 8.58 dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum
Jo 8.59 tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo
Jo 9.1 et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate
Jo 9.2 et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur
Jo 9.3 respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo
Jo 9.4 me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari
Jo 9.5 quamdiu in mundo sum lux sum mundi
Jo 9.6 haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius
Jo 9.7 et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns
Jo 9.8 itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est
Jo 9.9 alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum
Jo 9.10 dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi
Jo 9.11 respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi
Chant detailsIlle homo qui dicitur Jesus----------an1AM 378 AR 403 LU 1095 *LA 164 *WA 105
Jo 9.12 dixerunt ei ubi est ille ait nescio
Jo 9.13 adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat
Jo 9.14 erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius
Jo 9.15 iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video
Jo 9.16 dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis
Jo 9.17 dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est
Jo 9.18 non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat
Jo 9.19 et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt
Jo 9.20 responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est
Jo 9.21 quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur
Jo 9.22 haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret
Jo 9.23 propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate
Jo 9.24 vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est
Jo 9.25 dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video
Jo 9.26 dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos
Jo 9.27 respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri
Jo 9.28 maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus
Jo 9.29 nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit
Jo 9.30 respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos
Jo 9.31 scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit
Jo 9.32 a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati
Chant detailsA saeculo non est auditum----------an4WA 105
Jo 9.33 nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam
Jo 9.34 responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras
Jo 9.35 audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei
Jo 9.36 respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum
Jo 9.37 et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est
Jo 9.38 at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum
Jo 9.39 dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant
Jo 9.40 et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus
Jo 9.41 dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet
Jo 10.1 amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro
Jo 10.2 qui autem intrat per ostium pastor est ovium
Jo 10.3 huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas
Jo 10.4 et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius
Jo 10.5 alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum
Jo 10.6 hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis
Jo 10.7 dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium
Jo 10.8 omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves
Jo 10.9 ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet
Chant detailsSi quis introierit per me----------an1WA 156 *LA 265
Chant detailsEgo sum ostium dicit dominus per me si quis introierit salva...-------------------------------an8Cantus Index cao2593
No matches found.

Jo 10.10 fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant
Jo 10.11 ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus
Chant detailsEgo sum pastor bonus alleluia----------co2GB 147^ GR 265 LU 439 819 *GS 128 *SYG 165
Jo 10.12 mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves
Chant detailsMercennarius est cujus non sunt oves propriae videt lupum ve...--------------------------an3Cantus Index cao3747
Jo 10.13 mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus
Jo 10.14 ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae
Chant detailsEgo sum pastor bonus et cognosco----------alvGR 47 264 LU 818
Chant detailsEgo sum pastor bonus alleluia----------co2GB 147^ GR 265 LU 439 819 *GS 128 *SYG 165
Chant detailsEgo sum pastor bonus et cognosco----------co2GR 48 LU 438
Chant detailsEgo sum pastor bonus et cognosco----------alvSYG 164
Chant detailsAlleluia: ego sum pastor bonus et cognosco---------al1GR 1+7 261+ LU 818
Chant detailsAlleluia: ego sum pastor bonus et cognosco------------al8GS 127
Chant detailsEgo sum pastor bonus et cognosco----------alvGS 127
Jo 10.15 sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus
Chant detailsSicut novit me pater et ego----------an5AM 485 AR 471 LA 235 WA 142
Chant detailsSicut novit me pater et ego agnosco patrem et animam meam po...---------------------------------an5Cantus Index cao4943
Jo 10.16 et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor
Chant detailsAlias oves habeo quae non----------an8AR 472 *AM 486
Chant detailsEt alias oves habeo quae non----------an6LA 235
Chant detailsAlias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet...----------------------------an8Cantus Index cao1320
Jo 10.17 propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam
Jo 10.18 nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo
Chant detailsPotestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam-----------------------an4Cantus Index cao4349
Chant detailsPotestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam-------------------------an4Cantus Index cao4349
Jo 10.19 dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos
Jo 10.20 dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis
Jo 10.21 alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire
Jo 10.22 facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat
Jo 10.23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis
Jo 10.24 circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam
Jo 10.25 respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me
Chant detailsOpera quae ego facio----------an8WA 95
Jo 10.26 sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis
Jo 10.27 oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me
Chant detailsOves meae vocem meam audiunt et ego dominus agnosco eas-----------------------------an4Cantus Index cao4203
Chant detailsOves meae vocem meam audiunt et ego dominus agnosco eas------------------------------an4Cantus Index cao4203
Jo 10.28 et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea
Jo 10.29 Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei
Jo 10.30 ego et Pater unum sumus
Jo 10.31 sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum
Jo 10.32 respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis
Jo 10.33 responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
Jo 10.34 respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis
Jo 10.35 si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura
Jo 10.36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum
Jo 10.37 si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
Jo 10.38 si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre
Jo 10.39 quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum
Jo 10.40 et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic
Jo 10.41 et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum
Jo 10.42 omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum
Jo 11.1 erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius
Jo 11.2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur
Jo 11.3 miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur
Jo 11.4 audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam
Jo 11.5 diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum
Jo 11.6 ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus
Jo 11.7 deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum
Jo 11.8 dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc
Jo 11.9 respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt
Jo 11.10 si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo
Jo 11.11 haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum
Jo 11.12 dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit
Jo 11.13 dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret
Jo 11.14 tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est
Jo 11.15 et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum
Jo 11.16 dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo
Jo 11.17 venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem
Jo 11.18 erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim
Jo 11.19 multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo
Jo 11.20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat
Jo 11.21 dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus
Jo 11.22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus
Jo 11.23 dicit illi Iesus resurget frater tuus
Jo 11.24 dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die
Jo 11.25 dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet
Jo 11.26 et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc
Jo 11.27 ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti
Chant detailsChristus Dei filius----------an1LU 1446
Jo 11.28 et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te
Jo 11.29 illa ut audivit surgit cito et venit ad eum
Jo 11.30 nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha
Jo 11.31 Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi
Jo 11.32 Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus
Jo 11.33 Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum
Jo 11.34 et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide
Jo 11.35 et lacrimatus est Iesus
Jo 11.36 dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum
Jo 11.37 quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur
Jo 11.38 Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei
Jo 11.39 ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est
Jo 11.40 dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei
Jo 11.41 tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
Jo 11.42 ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti
Jo 11.43 haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras
Jo 11.44 et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire
Jo 11.45 multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum
Jo 11.46 quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus
Jo 11.47 collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit
Chant detailsCollegerunt ergo pontifices ...---------------------------rev1Cantus Index cao7636z
Jo 11.48 si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem
Jo 11.49 unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam
Jo 11.50 nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat
Jo 11.51 hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
Jo 11.52 et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum
Jo 11.53 ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum
Jo 11.54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis
Jo 11.55 proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos
Jo 11.56 quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum
Jo 11.57 dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum
Jo 12.1 Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus
Jo 12.2 fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo
Jo 12.3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti
Chant detailsFelix Maria unxit pedes Jesu et extersit capillis suis et do...--------------------------------re2Cantus Index cao6722
Chant detailsMaria ergo unxit pedes Jesu et extersit capillis suis et dom...------------------------------an6Cantus Index cao3699
Chant detailsMaria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et...-----------------------------an3Cantus Index cao3698
No matches found.

No matches found.

Jo 12.4 dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus
Chant detailsUnus ex discipulis meis----------re8LU 645 OHS 391 *LA 191 *WA 118
Jo 12.5 quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis
Jo 12.6 dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat
Jo 12.7 dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud
Jo 12.8 pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis
Jo 12.9 cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis
Jo 12.10 cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent
Jo 12.11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum
Jo 12.12 in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma
Jo 12.13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel
Chant detailsBenedictus qui venit in nomine Haec dies----------grvGB 140(125) GR 256(241) GS 122(117) LU 801 778 OHS 817(709) SYG 160(152)
Jo 12.14 et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est
Jo 12.15 noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae
Jo 12.16 haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei
Jo 12.17 testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis
Jo 12.18 propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum
Jo 12.19 Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit
Jo 12.20 erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo
Jo 12.21 hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre
Jo 12.22 venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu
Jo 12.23 Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis
Jo 12.24 amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit
Chant detailsNisi granum frumenti cadens-----------an5LA 439 WA 419
Jo 12.25 ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam
Chant detailsQui odit animam suam in hoc----------an3AR 5771 .19] LU 262 1129 WA 419 *AM 642 737 *LA 525
Chant detailsQui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit...-----------------------------an3Cantus Index cao4488
Jo 12.26 si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus
Chant detailsSi quis mihi ministraverit---------an1AM 641 AR [16] LA 437 527 LU 1126 WA 419
No matches found.

Jo 12.27 nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc
Jo 12.28 Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo
Jo 12.29 turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est
Jo 12.30 respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos
Jo 12.31 nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras
Jo 12.32 et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum
Jo 12.33 hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus
Jo 12.34 respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis
Jo 12.35 dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat
Jo 12.36 dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis
Chant detailsDum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis dici...------------------------------------rev7Cantus Index cao6588a
Chant detailsDum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis dici...------------------------------------rev7Cantus Index cao6588a
Jo 12.37 cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum
Jo 12.38 ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est
Jo 12.39 propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias
Jo 12.40 excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos
Jo 12.41 haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo
Jo 12.42 verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur
Jo 12.43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei
Jo 12.44 Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me
Jo 12.45 et qui videt me videt eum qui misit me
Jo 12.46 ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat
Jo 12.47 et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum
Jo 12.48 qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die
Jo 12.49 quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar
Jo 12.50 et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor
Jo 13.1 ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos
Jo 13.2 et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis
Jo 13.3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit
Jo 13.4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se
Jo 13.5 deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus
Jo 13.6 venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes
Chant detailsDomine tu mihi lavas pedes----------an5GR 201 LU 673 OHS 448 SYG 130
Jo 13.7 respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea
Jo 13.8 dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum
Jo 13.9 dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput
Chant detailsDixit Simon Petrus domine ad----------an8LA 365
Jo 13.10 dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes
Jo 13.11 sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes
Jo 13.12 postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis
Jo 13.13 vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim
Chant detailsVos vocatis me magister et----------an2GS 97
Chant detailsVos vocatis me magister et----------an8WA 214 *SYG 133
Jo 13.14 si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes
Chant detailsSi ego Dominus et magister----------an4GR 202 LU 674 OHS 449 *SYG 130
Jo 13.15 exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis
Jo 13.16 amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum
Jo 13.17 si haec scitis beati eritis si feceritis ea
Jo 13.18 non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum
Jo 13.19 amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum
Jo 13.20 amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit
Jo 13.21 cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me
Jo 13.22 aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret
Jo 13.23 erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus
Chant detailsUnus ex discipulis meis----------re8LU 645 OHS 391 *LA 191 *WA 118
Jo 13.24 innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit
Jo 13.25 itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est
Jo 13.26 respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis
Jo 13.27 et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius
Jo 13.28 hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei
Jo 13.29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret
Jo 13.30 cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox
Jo 13.31 cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo
Jo 13.32 si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum
Jo 13.33 filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo
Jo 13.34 mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem
Jo 13.35 in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem
Chant detailsIn hoc cognoscent omnes quia----------an7GR 202 LU 674 OHS 450 *SYG 131
Jo 13.36 dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea
Chant detailsDixit Simon Petrus domine ad----------an8LA 365
Jo 13.37 dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam
Jo 13.38 respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges
Jo 14.1 non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite
Jo 14.2 in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum
Chant detailsVado parare vobis locum----------an3PM 86 WA 150 307
Chant detailsVado parare vobis locum----------an1LA 254
Jo 14.3 et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis
Jo 14.4 et quo ego vado scitis et viam scitis
Jo 14.5 dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire
Jo 14.6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me
Chant detailsEgo sum via veritas et vita----------an7WA 62 63 307
Jo 14.7 si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum
Jo 14.8 dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis
Chant detailsDomine ostende nobis patrem----------an7AM 893 AR 694 LA 393 LU 1465_E *WA 307
Chant detailsOstende nobis Domine lucem----------an3AM 78 79 *AR 189
Chant detailsDomine ostende nobis patrem et sufficit nobis alleluia-------------------------------an6Cantus Index cao2365
No matches found.

No matches found.

Jo 14.9 dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem
Chant detailsAlleluia: tanto tempore vobiscum sum----------al8GR 489 LU 1465_C
Jo 14.10 non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera
Jo 14.11 non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
Jo 14.12 alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado
Chant detailsOpera quae ego facio----------an8WA 95
Jo 14.13 et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio
Jo 14.14 si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam
Jo 14.15 si diligitis me mandata mea servate
Jo 14.16 et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum
Chant detailsEgo rogabo patrem et alium----------alvSYG 185
Chant detailsEgo rogabo patrem et alium----------re3LR 104
Chant detailsEgo rogabo patrem et alium----------re7LA 248
Chant detailsEgo rogabo patrem et alium paraclitum dabit vobis------------------------------------rev3Cantus Index cao7225b
No matches found.

Jo 14.17 Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit
Jo 14.18 non relinquam vos orfanos veniam ad vos
Jo 14.19 adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis
Jo 14.20 in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis
Jo 14.21 qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum
Jo 14.22 dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo
Jo 14.23 respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus
Chant detailsSi quis diligit me sermoriem----------an3AM 526 AR 510 LU 889 *LA 262 *WA 153
Chant detailsSi quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus dili...--------------------------an3Cantus Index cao4906
Chant detailsSi quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus dili...--------------------------an3Cantus Index cao4906
Jo 14.24 qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris
Jo 14.25 haec locutus sum vobis apud vos manens
Chant detailsHaec locutus sum vobis apud----------an8AM 515 AR 1.98 LA 254 LU 838
Chant detailsHaec locutus sum vobis apud----------an4WA 151
Jo 14.26 paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis
Chant detailsSpiritus sanctus docebit vos----------coGB 191 GR 298 LU 889 *GS 138
Chant detailsSpiritus sanctus docebit vos----------an6LA 263
Chant detailsSpiritus sanctus docebit vos----------co8SYG 185
Chant detailsSpiritus sanctus docebit vos----------alvGB 191 GR 299 LU 891
Chant detailsParaclitus spiritus sanctus----------alvGS 138
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Chant detailsParaclitus autem spiritus sanctus quem mittet pater in nomin...-------------------------an8ulr0393
Jo 14.27 pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet
Chant detailsPacem meam do vobis-----------co5GB 192 GR 301 GS 139 LU 895 SYG 186
Chant detailsPacem meam do vobis----------an6WA 148 *LA 253
Chant detailsPacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo hic mun...--------------------------an6Cantus Index cao4205
Jo 14.28 audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est
Chant detailsSi diligeretis me gauderetis----------an7LA 39^
Chant detailsAudistis quia dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis...----------------------------------an7Cantus Index cao1520
No matches found.

Jo 14.29 et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis
Jo 14.30 iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam
Jo 14.31 sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc
Jo 15.1 ego sum vitis vera et Pater meus agricola est
Jo 15.2 omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat
Jo 15.3 iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis
Jo 15.4 manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis
Jo 15.5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere
Chant detailsEgo sum vitis vera et vos palmites qui manet in me et ego in...------------------------------re5Cantus Index cao6635
Chant detailsEgo sum vitis vera et vos palmites qui manet in me et ego in...-----------------------------------re5Cantus Index cao6635
Chant detailsEgo sum vitis vera et vos palmites qui manet in me et ego in...-----------------------------------re5Cantus Index cao6635
Chant detailsEgo sum vitis vera et vos palmites qui manet in me et ego in...-----------------------------------re8Cantus Index cao6635
Chant detailsQui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum allelui...------------------------------------an7Cantus Index cao4478
Jo 15.6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent
Jo 15.7 si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis
Chant detailsSi manseritis in me et verba----------co7GR (15)
Chant detailsSi manseritis in me et verba----------an7AM 895 AR 696 LA 394 LU 1465_F
Jo 15.8 in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli
Jo 15.9 sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea
Chant detailsSicut dilexit me pater et ego dilexi vos manete in dilection...------------------------------------rev5Cantus Index cao6635c
Chant detailsSicut dilexit me pater et ego …------------------------------------rev5Cantus Index cao6635z
Chant detailsManete in dilectione mea sicut dilexi vos------------------------------------rev8Cantus Index cao6635a
Jo 15.10 si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione
Jo 15.11 haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur
Jo 15.12 hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
Chant detailsHoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vo...-------------------------an8Cantus Index cao3080
Chant detailsHoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vo...-------------------------an8Cantus Index cao3080
Jo 15.13 maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis
Jo 15.14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis
Chant detailsVos amici mei estis----------an1AM 622 AR [3] 511 LU 1111 *LA 477 *WA 414
Chant detailsVos amici mei estis si feceritis quae praecipio vobis dicit ...-------------------------an1Cantus Index cao5492
Chant detailsVos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis------------------------------------rev8Cantus Index cao7030b
Chant detailsVos amici mei estis si feceritis quae praecipio vobis dicit ...---------------------------an1Cantus Index cao5492
Jo 15.15 iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis
Chant detailsVos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a patre m...-----------------------------an8Cantus Index cao5494
Jo 15.16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis
Chant detailsPosui vos ut eatis----------alvGR 568
Chant detailsNon vos me elegistis sed ego----------re8LR 118
Chant detailsNon vos me elegistis sed ego----------alvSYG 172
Chant detailsNon vos me elegistis sed ego------------an5WA 307
Chant detailsEgo elegl vos et posui vos------------co1GR (6)
Chant detailsNon vos me elegistis sed ego------------------------------------rev7ulr0622a
Chant detailsNon vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis...------------------------------------re7Cantus Index cao7233
Chant detailsNon vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis...--------------------------------an8Cantus Index cao3940
Jo 15.17 haec mando vobis ut diligatis invicem
Jo 15.18 si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit
Jo 15.19 si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus
Jo 15.20 mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt
Jo 15.21 sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me
Jo 15.22 si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo
Jo 15.23 qui me odit et Patrem meum odit
Jo 15.24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum
Jo 15.25 sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis
Jo 15.26 cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me
Chant detailsEgo mittam vobis spiritum----------an1WA 152
Chant detailsCum venerit paraclitus quem ego----------an8AM 513 AR 496 LU 854 WA 151 *LA 254
Chant detailsCum venerit paraclitus quem ego mittam vobis spiritum verita...--------------------------an8Cantus Index cao2043
Chant detailsCum venerit paraclitus quem ego mittam vobis spiritum verita...----------------------------an8Cantus Index cao2043
No matches found.

Jo 15.27 et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis
Jo 16.1 haec locutus sum vobis ut non scandalizemini
Jo 16.2 absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo
Jo 16.3 et haec facient quia non noverunt Patrem neque me
Jo 16.4 sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis
Chant detailsHaec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscami...--------------------------an8Cantus Index cao3011
No matches found.

Jo 16.5 haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis
Jo 16.6 sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum
Chant detailsTristitia implevit cor----------an8AM 490 AR 476 *WA 143 304
Chant detailsTristitia implevit cor----------alvSYG 168
Jo 16.7 sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos
Chant detailsEgo veritatem dico vobis----------alvSYG 167
Chant detailsSi enim non abiero----------alvSYG 168
Chant detailsSi enim non abiero----------re3LA 246 LR 106
Chant detailsEgo veritatem dico vobis----------an3WA 145
Chant detailsEgo veritatem dico vobis----------an7AR 480 *AM 496 *LA 241
Chant detailsSi enim non abiero paraclitus non veniet si autem abiero mit...------------------------------------rev3Cantus Index cao6631a
Chant detailsEgo veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim ...---------------------------an7Cantus Index cao2607
Jo 16.8 et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio
Jo 16.9 de peccato quidem quia non credunt in me
Jo 16.10 de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me
Jo 16.11 de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est
Jo 16.12 adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo
Chant detailsAdhuc multa habeo vobis----------an5AM 497 AR 482 *LA 242
Jo 16.13 cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis
Chant detailsNon enim loquetur a semetipso----------an2LA 242
Chant detailsNon enim loquetur a semetipso----------an8AM 498 AR 482
Chant detailsNon enim loquetur a semetipso sed quaecumque audiet loquetur...------------------------------------rev3Cantus Index cao7651a
Chant detailsNon enim loquetur a semetipso sed quaecumque audiet loquetur------------------------------------rev4auc0811a
Chant detailsCum autem venerit ille spiritus veritatis docebit vos omnem ...------------------------an8Cantus Index cao1990
Chant detailsNon enim loquetur a semetipso sed quaecumque audiet loquetur...------------------------------an8Cantus Index cao3909
Jo 16.14 ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis
Chant detailsIlle me clarificabit alleluia----------an1LA 242
Chant detailsIlle me clarificabit quia de meo accipiet et annuntiabit vob...-------------------------------an1Cantus Index cao3172
Jo 16.15 omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis
Jo 16.16 modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem
Jo 16.17 dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem
Jo 16.18 dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur
Chant detailsQuid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur allel...-------------------------an3Cantus Index cao4519
Jo 16.19 cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me
Jo 16.20 amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium
Chant detailsTristitia vestra vertetur ... et----------an8AR 475 *AM 490
Chant detailsMundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristiti...----------------------------------rev8Cantus Index cao7782a
Chant detailsAmen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus ...---------------------------an8Cantus Index cao1375
Chant detailsAmen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus ...-----------------------------an8Cantus Index cao1375
Chant detailsMundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristiti...------------------------------------rev8Cantus Index cao7782a
Jo 16.21 mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum
Jo 16.22 et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis
Chant detailsIt.erum videbo vos et gaudebit----------alvSYG 166
Chant detailsIterum autem videbo vos----------an8LA 237
Chant detailsIterum autem videbo vos et gaudebit----------an8AM 492 LA 237
Chant detailsIterum autem videbo vos----------alvGS 129 *SYG 166
Jo 16.23 et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis
Jo 16.24 usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum
Chant detailsPetite et accipietis, ut gaudium vestr plenum sit ----------an8AM 501 AR 485
Jo 16.25 haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis
Jo 16.26 illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis
Jo 16.27 ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi
Jo 16.28 exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem
Chant detailsExivi a patre et veni in----------alvGR 272 LU 831
Chant detailsExivi a patre et veni in----------an8WA 146
Chant detailsExivi a patre et veni in----------an8AM 503 AR 487 *LA 243
Jo 16.29 dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis
Chant detailsEcce nunc palam loqueris et----------an8WA 146 *LA 243
Jo 16.30 nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi
Chant detailsNunc scimus quia scis omnia----------an8WA 146
Jo 16.31 respondit eis Iesus modo creditis
Jo 16.32 ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est
Jo 16.33 haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum
Jo 17.1 haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te
Jo 17.2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam
Jo 17.3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum
Jo 17.4 ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam
Jo 17.5 et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te
Chant detailsClarifica me pater apud-----------an1AM 398 406 AR 420 427 LU 1101 OHS 192 *LA 175 *WA 110
Jo 17.6 manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt
Chant detailsPater manifestavi nomen tuum-----------an6AM 507 AR 4-90 LA 244 LU 844
Chant detailsPater manifestavi nomen tuum----------an1WA 146
Jo 17.7 nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt
Jo 17.8 quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti
Jo 17.9 ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt
Jo 17.10 et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis
Jo 17.11 et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos
Chant detailsPater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi----------------------------------rev4Cantus Index cao7360a
Jo 17.12 cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur
Chant detailsPater cum essem cum eis ego----------alvSYG 178
Chant detailsPater cum essem cum eis ego----------co4GR 289 LU 856 *GB 183 *GS L 134 *SYG 179
Jo 17.13 nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis
Jo 17.14 ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo
Jo 17.15 non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo
Jo 17.16 de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo
Jo 17.17 sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est
Jo 17.18 sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum
Jo 17.19 et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate
Jo 17.20 non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me
Chant detailsNon pro his rogo tantum sed----------co1GB 177v
Jo 17.21 ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti
Jo 17.22 et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus
Jo 17.23 ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti
Jo 17.24 Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi
Jo 17.25 Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti
Jo 17.26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis
Jo 18.1 haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius
Jo 18.2 sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis
Jo 18.3 Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis
Jo 18.4 Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis
Jo 18.5 responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis
Jo 18.6 ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram
Jo 18.7 iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum
Jo 18.8 respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire
Jo 18.9 ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam
Jo 18.10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus
Jo 18.11 dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum
Jo 18.12 cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum
Jo 18.13 et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius
Jo 18.14 erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo
Jo 18.15 sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis
Jo 18.16 Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum
Jo 18.17 dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum
Jo 18.18 stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se
Jo 18.19 pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius
Jo 18.20 respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil
Jo 18.21 quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego
Jo 18.22 haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici
Jo 18.23 respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis
Chant detailsSi male locutus sum perhibe----------an1LA 187
Jo 18.24 et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem
Jo 18.25 erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sum
Jo 18.26 dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo
Jo 18.27 iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit
Jo 18.28 adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha
Jo 18.29 exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc
Jo 18.30 responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum
Jo 18.31 dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam
Jo 18.32 ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus
Jo 18.33 introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum
Jo 18.34 et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me
Jo 18.35 respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti
Jo 18.36 respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc
Jo 18.37 dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem
Jo 18.38 dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam
Jo 18.39 est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum
Jo 18.40 clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro
Jo 19.1 tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit
Jo 19.2 et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum
Jo 19.3 et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapas
Jo 19.4 exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio
Jo 19.5 exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo
Jo 19.6 cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam
Jo 19.7 responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit
Jo 19.8 cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit
Jo 19.9 et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei
Jo 19.10 dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te
Jo 19.11 respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet
Jo 19.12 exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari
Jo 19.13 Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha
Jo 19.14 erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester
Jo 19.15 illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem
Chant detailsTunc ait illis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt...------------------------------------rev?SCantus Index cao6966a
Chant detailsTunc ait illis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt...-------------------------------rev3SCantus Index cao6966a
Jo 19.16 tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt
Jo 19.17 et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha
Jo 19.18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum
Jo 19.19 scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum
Jo 19.20 hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine
Jo 19.21 dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum
Jo 19.22 respondit Pilatus quod scripsi scripsi
Jo 19.23 milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum
Jo 19.24 dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt
Jo 19.25 stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene
Jo 19.26 cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus
Chant detailsCum vidisset Jesus matrem----------an8AR 677 LU 1425 *AM 868
Chant detailsDixit Jesus matri suae mulier----------co8GR 5870' LU 1612_4
Jo 19.27 deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua
Jo 19.28 postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio
Jo 19.29 vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius
Jo 19.30 cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum
Chant detailsCum accepisset acetum dixit consummatum est et inclinato cap...--------------------------an1Cantus Index cao1970
Chant detailsCum accepisset acetum dixit consummatum est et inclinato cap...----------------------------an1Cantus Index cao1970
Jo 19.31 Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur
Jo 19.32 venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo
Jo 19.33 ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura
Jo 19.34 sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua
Jo 19.35 et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis
Jo 19.36 facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo
Chant detailsFacta sunt enim haec----------an8AR 538° LU 969 *AM 567
Jo 19.37 et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt
Jo 19.38 post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu
Jo 19.39 venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum
Jo 19.40 acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire
Jo 19.41 erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat
Jo 19.42 ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum
Jo 20.1 una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento
Chant detailsUna sabbati Maria Magdalena venit mane cum adhuc tenebrae es...----------------------------------an1Cantus Index cao5268
Jo 20.2 cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum
Jo 20.3 exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum
Jo 20.4 currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum
Chant detailsCurrebant duo simul et ille----------an1AM 465 AR 452 OHS 825 *LA 222 *WA 136
Chant detailsCurrebant duo simul et ille alius discipulus praecucurrit ci...-----------------------------an1Cantus Index cao2081
Chant detailsCurrebant duo simul et ille alius discipulus praecucurrit ci...-----------------------------an1Cantus Index cao2081
Jo 20.5 et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit
Jo 20.6 venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita
Jo 20.7 et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum
Jo 20.8 tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit
Jo 20.9 nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere
Jo 20.10 abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli
Jo 20.11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum
Jo 20.12 et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu
Jo 20.13 dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum
Chant detailsDicit eis quia tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt...------------------------------rev2SCantus Index cao7885a
Chant detailsDicunt ei mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt dominum...-------------------------------an4Cantus Index cao2210
Jo 20.14 haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est
Jo 20.15 dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam
Chant detailsDicit ei Jesus mulier quid ploras quem quaeris dicit ei domi...-----------------------------------an6Cantus Index cao2198
Jo 20.16 dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister
Jo 20.17 dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum
Jo 20.18 venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi
Jo 20.19 cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis
Chant detailsCum esset sero die illo una----------an1AM 475 AR 456 LU 807 *LA 223
Chant detailsCum esset sero die illo una----------an4WA 136
Chant detailsCum esset sero die illo una sabbatorum et fores essent claus...-------------------------------an1Cantus Index cao2002
Chant detailsCum esset sero die illo una sabbatorum et fores essent claus...---------------------------------an1Cantus Index cao2002
Jo 20.20 et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino
Chant detailsGavisi sunt discipuli----------alvSYG 163
Chant detailsGavisi sunt discipuli----------an6LA 230
Jo 20.21 dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos
Chant detailsSicut misit me pater et ego mitto vos------------------------------------rev7Cantus Index cao7233b
Jo 20.22 hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum
Chant detailsAccipite spiritum sanctum----------an7AM 523 AR 507 LA 262 LU 877
Jo 20.23 quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt
Jo 20.24 Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus
Jo 20.25 dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam
Jo 20.26 et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis
Jo 20.27 deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis
Jo 20.28 respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus
Jo 20.29 dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt
Jo 20.30 multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc
Chant detailsMulta quidem et alia signa----------an3LA 230 234
Chant detailsMulta quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipul...-------------------------------an3Cantus Index cao3828
Jo 20.31 haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius
Chant detailsHaec autem scripta sunt ut----------an8LA 230
Chant detailsChristus Dei filius----------an1LU 1446
Chant detailsHaec autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus ...---------------------an8Cantus Index cao2993
Jo 21.1 postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic
Jo 21.2 erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo
Jo 21.3 dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt
Jo 21.4 mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est
Jo 21.5 dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non
Jo 21.6 dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium
Jo 21.7 dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare
Chant detailsHic est discipulus ille qui-------------------------rerulr0605
Jo 21.8 alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium
Jo 21.9 ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem
Jo 21.10 dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc
Jo 21.11 ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete
Jo 21.12 dicit eis Iesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset
Jo 21.13 et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter
Jo 21.14 hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum surrexisset a mortuis
Jo 21.15 cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos
Chant detailsSimon Joannis diligis me plus----------co6GR 531 GS 0 SYG 204 *GB 203v
Chant detailsSimon Joannis diligis me plus----------an8WA 281 *LA 420
Chant detailsSimon Joannis diligis me plus his tu scis domine quia amo te------------------------------------rev4Cantus Index cao7382a
Chant detailsSimon Joannis diligis me plus his tu scis domine quia amo te------------------------------------rev4Cantus Index cao7382a
Chant detailsSimon Joannis diligis me plus his tu scis domine quia amo te-------------------------------an8Cantus Index cao4960
Chant detailsSimon Joannis diligis me plus his tu scis domine quia amo te------------------------------------rev4Cantus Index cao7382a
Chant detailsSimon Joannis diligis me plus his tu scis domine quia amo te--------------------------------an8Cantus Index cao4960
Jo 21.16 dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos
Jo 21.17 dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas
Jo 21.18 amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis
Jo 21.19 hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me
Jo 21.20 conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te
Jo 21.21 hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu Domine hic autem quid
Jo 21.22 dicit ei Iesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere
Chant detailsSic eum volo manere donec----------an3WA 42 *LA 56
Chant detailsSic eum volo manere donec----------re8LA 53 WA 41
Chant detailsSic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere------------------re8Cantus Index cao7655
Chant detailsSic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere------------------------------------re5Cantus Index cao7655
Chant detailsSic eum volo manere donec veniam tu me sequere----------------------------an3Cantus Index cao4923
No matches found.

Jo 21.23 exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te
Chant detailsSic eum volo manere donec----------an3WA 42 *LA 56
Chant detailsSic eum volo manere donec----------re8LA 53 WA 41
Chant detailsExiit sermo inter fratres quod discipulus ille non moritur e...------------------------------an6Cantus Index cao2791
Chant detailsExiit sermo inter fratres quod discipulus ille non moritur e...------------------------------an1Cantus Index cao2791
No matches found.

Jo 21.24 hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius
Chant detailsHic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scrips...-----------------------------re7Cantus Index cao6822
Chant detailsHic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scrips...------------------------------------re7Cantus Index cao6822
Chant detailsHic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scrips...---------------------------------re7Cantus Index cao6822
No matches found.

Jo 21.25 sunt autem et alia multa quae fecit Iesus quae si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros amen

Global Chant Database
Global Chant Database