Global Chant Database Global Chant Database

Search by Bible verses

... back to Bible search ...

Job 1.1 vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo
Chant detailsVir erat in terra nomine Job, simplex et rectus, a----------of2GB 262 GR 382 GS 166 LU 1069 OTT 122 SYG 256
Job 1.2 natique sunt ei septem filii et tres filiae
Job 1.3 et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales
Job 1.4 et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis
Job 1.5 cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus
Job 1.6 quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan
Job 1.7 cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam
Job 1.8 dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo
Job 1.9 cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum
Job 1.10 nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra
Job 1.11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi
Job 1.12 dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini
Job 1.13 cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti
Job 1.14 nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos
Job 1.15 et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi
Job 1.16 cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
Job 1.17 sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi
Job 1.18 loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti
Job 1.19 repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
Job 1.20 tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit
Job 1.21 et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum
No matches found.

Job 1.22 in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est
Chant detailsIn omnibus his non peccavit Job labiis suis neque stultum qu...-----------------------------rev2Cantus Index cao7647a
Chant detailsIn omnibus his non peccavit Job labiis suis neque stultum qu...-----------------------------an1Cantus Index cao3263
No matches found.

Job 2.1 factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius
Job 2.2 ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam
Job 2.3 et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra
Job 2.4 cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua
Job 2.5 alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi
Job 2.6 dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva
Job 2.7 egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius
Job 2.8 qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio
Job 2.9 dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere
Job 2.10 qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis
Chant detailsSi bona suscepimus de manu----------re2LA 282 LR 422 *WA 171
Job 2.11 igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur
Job 2.12 cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum
Job 2.13 et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem
Job 3.1 post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
Job 3.2 et locutus est pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo
Job 3.3 dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine
Job 3.4 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine
Job 3.5 noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
Chant detailsNoctem illam tenebrosus turbo----------an7LA 287
Job 3.6 sit nox illa solitaria nec laude digna
Job 3.7 maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan
Job 3.8 obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae
Job 3.9 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis
Job 3.10 quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii
Job 3.11 quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
Job 3.12 nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
Job 3.13 cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines
Job 3.14 aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento
Job 3.15 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem
Job 3.16 ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore
Job 3.17 et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris
Job 3.18 parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
Job 3.19 quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt
Job 3.20 qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum
Job 3.21 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
Job 3.22 viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris
Job 3.23 antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
Job 3.24 quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
Job 3.25 nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio
Job 4.1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
Job 4.2 si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit
Job 4.3 ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
Job 4.4 vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti
Job 4.5 nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es
Job 4.6 timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum
Job 4.7 recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint
Job 4.8 quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos
Job 4.9 flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
Job 4.10 rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt
Job 4.11 tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt
Job 4.12 porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius
Job 4.13 in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines
Job 4.14 pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
Job 4.15 et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae
Job 4.16 stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
Job 4.17 numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir
Job 4.18 ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem
Job 4.19 quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea
Job 4.20 de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt
Job 4.21 qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia
Job 5.1 voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere
Job 5.2 vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia
Job 5.3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim
Job 5.4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat
Job 5.5 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius
Job 5.6 nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor
Job 5.7 homo ad laborem nascitur et avis ad volatum
Job 5.8 quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum
Job 5.9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero
Job 5.10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa
Job 5.11 qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate
Job 5.12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant
Job 5.13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat
Job 5.14 per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie
Job 5.15 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem
Job 5.16 et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum
Job 5.17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes
Job 5.18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt
Job 5.19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum
Job 5.20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii
Job 5.21 a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit
Job 5.22 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis
Job 5.23 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi
Job 5.24 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis
Job 5.25 scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae
Job 5.26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo
Job 5.27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta
Job 6.1 respondens autem Iob dixit
Job 6.2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
Chant detailsUtinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et calami...------------------------------re4Cantus Index cao7813
Chant detailsUtinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et calami...------------------------------------re4Cantus Index cao7813
No matches found.

Job 6.3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena
Chant detailsQuasi harena maris haec gravior apparet unde et verba mea do...--------------------------------rev4Cantus Index cao7813a
No matches found.

Job 6.4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me
Job 6.5 numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit
Job 6.6 aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
Job 6.7 quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt
Job 6.8 quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus
Chant detailsQuis det ut veniat petitio mea et quod exspecto tribuat mihi...------------------------------------rev4Cantus Index cao7235a
Job 6.9 et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me
Job 6.10 et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti
Job 6.11 quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
Chant detailsQuae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus...--------------------------------rev2Cantus Index cao6947a
Job 6.12 nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
Job 6.13 ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me
Chant detailsEcce non est auxilium mihi in ...------------------------------------rev7Cantus Index cao6106z
Job 6.14 qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit
Job 6.15 fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus
Job 6.16 qui timent pruinam inruet super eos nix
Job 6.17 tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo
Job 6.18 involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt
Job 6.19 considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper
Job 6.20 confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt
Job 6.21 nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
Job 6.22 numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi
Job 6.23 vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me
Job 6.24 docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me
Job 6.25 quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere
Job 6.26 ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis
Job 6.27 super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum
Job 6.28 verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar
Job 6.29 respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate
Job 6.30 et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit
Job 7.1 militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius
Chant detailsMilitia est vita hominis super terram et sicut dies mercenna...------------------------------rev1Cantus Index cao7463a
Job 7.2 sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui
Job 7.3 sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi
Job 7.4 si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras
Job 7.5 induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est
Job 7.6 dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe
Job 7.7 memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona
Job 7.8 nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam
Job 7.9 sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet
Job 7.10 nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius
Job 7.11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae
Job 7.12 numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere
Job 7.13 si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo
Job 7.14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties
Job 7.15 quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea
Job 7.16 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei
Job 7.17 quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum
Job 7.18 visitas eum diluculo et subito probas illum
Job 7.19 usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam
Job 7.20 peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
Chant detailsO custos hominum quare me posuisti contrarium tibi et factus...----------------------------rev2Cantus Index cao7846a
Job 7.21 cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam
Job 8.1 respondens autem Baldad Suites dixit
Job 8.2 usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
Job 8.3 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
Job 8.4 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
Job 8.5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
Job 8.6 si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
Job 8.7 in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
Job 8.8 interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
Job 8.9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
Job 8.10 et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
Job 8.11 numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
Job 8.12 cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
Job 8.13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
Job 8.14 non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
Job 8.15 innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
Job 8.16 humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
Job 8.17 super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
Job 8.18 si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
Job 8.19 haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
Job 8.20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
Job 8.21 donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
Job 8.22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet
Job 9.1 et respondens Iob ait
Job 9.2 vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo
Job 9.3 si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille
Job 9.4 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit
Job 9.5 qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo
Job 9.6 qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur
Job 9.7 qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo
Job 9.8 qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris
Job 9.9 qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri
Job 9.10 qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus
Job 9.11 si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum
Job 9.12 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis
Job 9.13 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem
Job 9.14 quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo
Job 9.15 qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor
Job 9.16 et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam
Job 9.17 in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa
Job 9.18 non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus
Job 9.19 si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere
Job 9.20 si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit
Job 9.21 etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae
Job 9.22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit
Job 9.23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat
Job 9.24 terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est
Job 9.25 dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum
Job 9.26 pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam
Job 9.27 cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor
Job 9.28 verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti
Job 9.29 si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
Job 9.30 si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae
Job 9.31 tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea
Job 9.32 neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri
Job 9.33 non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus
Job 9.34 auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat
Job 9.35 loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere
Job 10.1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
Job 10.2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
Job 10.3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
Job 10.4 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
Job 10.5 numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
Job 10.6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
Job 10.7 et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
Job 10.8 manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
Job 10.9 memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
Job 10.10 nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
Job 10.11 pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
Job 10.12 vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
Job 10.13 licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
Job 10.14 si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
Job 10.15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
Job 10.16 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias
Job 10.17 instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
Job 10.18 quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
Job 10.19 fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
Job 10.20 numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
Job 10.21 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
Job 10.22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans
Job 11.1 respondens autem Sophar Naamathites dixit
Job 11.2 numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
Job 11.3 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
Job 11.4 dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
Job 11.5 atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
Job 11.6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
Job 11.7 forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
Job 11.8 excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces
Job 11.9 longior terrae mensura eius et latior mari
Job 11.10 si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
Job 11.11 ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
Job 11.12 vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
Job 11.13 tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
Job 11.14 si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
Job 11.15 tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
Job 11.16 miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
Job 11.17 et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
Job 11.18 et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
Job 11.19 requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
Job 11.20 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae
Job 12.1 respondens autem Iob dixit
Job 12.2 ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
Job 12.3 et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat
Job 12.4 qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
Job 12.5 lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum
Job 12.6 abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum
Job 12.7 nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi
Job 12.8 loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris
Job 12.9 quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
Job 12.10 in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis
Job 12.11 nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
Job 12.12 in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
Job 12.13 apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam
Job 12.14 si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat
Job 12.15 si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram
Job 12.16 apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur
Job 12.17 adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem
Job 12.18 balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
Job 12.19 ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
Job 12.20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
Job 12.21 effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans
Job 12.22 qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis
Job 12.23 qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet
Job 12.24 qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium
Job 12.25 palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios
Job 13.1 ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula
Job 13.2 secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum
Job 13.3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
Job 13.4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum
Job 13.5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
Job 13.6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite
Job 13.7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos
Job 13.8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
Job 13.9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis
Job 13.10 ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis
Job 13.11 statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos
Job 13.12 memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae
Job 13.13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit
Job 13.14 quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis
Job 13.15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam
Job 13.16 et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita
Job 13.17 audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
Job 13.18 si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar
Job 13.19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
Job 13.20 duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar
Job 13.21 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
Job 13.22 et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
Chant detailsVoca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde m...------------------------------------rev1Cantus Index cao7202a
Job 13.23 quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi
Job 13.24 cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
Job 13.25 contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris
Job 13.26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae
Job 13.27 posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti
Job 13.28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea
Job 14.1 homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis
Job 14.2 quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet
Job 14.3 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium
Job 14.4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es
Job 14.5 breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
Job 14.6 recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius
Job 14.7 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant
Job 14.8 si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius
Job 14.9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est
Job 14.10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est
Job 14.11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat
Job 14.12 sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo
Job 14.13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
Chant detailsQuis mihi tribuat ut in----------re8WA 173
Chant detailsQuis mihi tribuat ut in inferno protegas me et abscondas me ...--------------------------------re8Cantus Index cao7501
Chant detailsQuis mihi tribuat ut in inferno protegas me et abscondas me ...------------------------------------re8Cantus Index cao7501
Job 14.14 putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
Job 14.15 vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram
Job 14.16 tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis
Job 14.17 signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam
Job 14.18 mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
Job 14.19 lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes
Job 14.20 roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum
Job 14.21 sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget
Job 14.22 attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit
Job 15.1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
Job 15.2 numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum
Job 15.3 arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit
Job 15.4 quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo
Job 15.5 docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium
Job 15.6 condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi
Job 15.7 numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
Job 15.8 numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia
Job 15.9 quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
Job 15.10 et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui
Job 15.11 numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent
Job 15.12 quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos
Job 15.13 quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones
Job 15.14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere
Job 15.15 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius
Job 15.16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem
Job 15.17 ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
Job 15.18 sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
Job 15.19 quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos
Job 15.20 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius
Job 15.21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur
Job 15.22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium
Job 15.23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies
Job 15.24 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium
Job 15.25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est
Job 15.26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est
Job 15.27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet
Job 15.28 habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae
Job 15.29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam
Job 15.30 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui
Job 15.31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit
Job 15.32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet
Job 15.33 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum
Job 15.34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
Job 15.35 concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos
Job 16.1 respondens autem Iob dixit
Job 16.2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
Job 16.3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
Job 16.4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea
Job 16.5 consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos
Job 16.6 roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
Job 16.7 sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
Job 16.8 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
Chant detailsOppressit me dolor----------an2AM 1051 AR 847 LU 1642
Job 16.9 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
Job 16.10 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
Job 16.11 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
Job 16.12 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
Job 16.13 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
Job 16.14 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
Job 16.15 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
Job 16.16 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
Job 16.17 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
Job 16.18 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
Job 16.19 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
Job 16.20 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
Job 16.21 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
Job 16.22 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
Job 16.23 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo
Job 17.1 spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum
Job 17.2 non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
Job 17.3 libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me
Job 17.4 cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur
Job 17.5 praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
Job 17.6 posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis
Job 17.7 caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt
Job 17.8 stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur
Job 17.9 et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem
Job 17.10 igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem
Job 17.11 dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum
Job 17.12 noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem
Job 17.13 si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum
Job 17.14 putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus
Job 17.15 ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat
Job 17.16 in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi
Job 18.1 respondens autem Baldad Suites dixit
Job 18.2 usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur
Job 18.3 quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis
Job 18.4 qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo
Job 18.5 nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius
Job 18.6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur
Job 18.7 artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum
Job 18.8 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat
Job 18.9 tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis
Job 18.10 abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam
Job 18.11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius
Job 18.12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius
Job 18.13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors
Job 18.14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus
Job 18.15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur
Job 18.16 deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius
Job 18.17 memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis
Job 18.18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum
Job 18.19 non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius
Job 18.20 in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror
Job 18.21 haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum
Job 19.1 respondens autem Iob dixit
Job 19.2 usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus
Job 19.3 en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me
Job 19.4 nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea
Job 19.5 at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis
Job 19.6 saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit
Job 19.7 ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet
Job 19.8 semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit
Job 19.9 spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo
Job 19.10 destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam
Job 19.11 iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum
Job 19.12 simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum
Job 19.13 fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
Chant detailsFratres mei elongaverunt a me et noti mei quasi alieni reces...--------------------re8Cantus Index cao6747
Chant detailsFratres mei elongaverunt a me et noti mei quasi alieni reces...------------------------------------re8Cantus Index cao6747
Chant detailsFratres mei elongaverunt a me et noti mei quasi alieni reces...------------------------------------re8Cantus Index cao6747
Job 19.14 dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei
Job 19.15 inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum
Job 19.16 servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum
Job 19.17 halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei
Job 19.18 stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi
Job 19.19 abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me
Job 19.20 pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
Job 19.21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me
Job 19.22 quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini
Job 19.23 quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro
Chant detailsQuis mihi tribuat ut in----------re8WA 173
Job 19.24 stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice
Job 19.25 scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim
Chant detailsCredo quod redemptor meus----------re8AR [158] LA 554 LU 1785 PM 320 WA 436
Job 19.26 et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum
Job 19.27 quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo
Chant detailsQuem visurus sum ego ipse et non alius et oculi mei conspect...------------------------------------rev8Cantus Index cao6348a
Chant detailsQuem visurus sum ego ipse et non alius et oculi mei conspect...------------------------------------rev8Cantus Index cao6348a
No matches found.

Job 19.28 quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum
Job 19.29 fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium
Job 20.1 respondens autem Sophar Naamathites dixit
Job 20.2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur
Job 20.3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi
Job 20.4 hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
Job 20.5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti
Job 20.6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit
Job 20.7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est
Job 20.8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna
Job 20.9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus
Job 20.10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum
Job 20.11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient
Job 20.12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua
Job 20.13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo
Job 20.14 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus
Job 20.15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus
Job 20.16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae
Job 20.17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
Job 20.18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
Job 20.19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam
Job 20.20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit
Job 20.21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius
Job 20.22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum
Job 20.23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum
Job 20.24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum
Job 20.25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles
Job 20.26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo
Job 20.27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum
Job 20.28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei
Job 20.29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino
Job 21.1 respondens autem Iob dixit
Job 21.2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam
Job 21.3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete
Job 21.4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari
Job 21.5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro
Job 21.6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor
Job 21.7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis
Job 21.8 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
Job 21.9 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos
Job 21.10 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo
Job 21.11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus
Job 21.12 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
Job 21.13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt
Job 21.14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus
Job 21.15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum
Job 21.16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me
Job 21.17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
Job 21.18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit
Job 21.19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet
Job 21.20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet
Job 21.21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur
Job 21.22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat
Job 21.23 iste moritur robustus et sanus dives et felix
Job 21.24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur
Job 21.25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus
Job 21.26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
Job 21.27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas
Job 21.28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum
Job 21.29 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis
Job 21.30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur
Job 21.31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi
Job 21.32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit
Job 21.33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
Job 21.34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati
Job 22.1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
Job 22.2 numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae
Job 22.3 quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua
Job 22.4 numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium
Job 22.5 et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas
Job 22.6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus
Job 22.7 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem
Job 22.8 in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam
Job 22.9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti
Job 22.10 propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita
Job 22.11 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum
Job 22.12 an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur
Job 22.13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat
Job 22.14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat
Job 22.15 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui
Job 22.16 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum
Job 22.17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum
Job 22.18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me
Job 22.19 videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos
Job 22.20 nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis
Job 22.21 adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos
Job 22.22 suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo
Job 22.23 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo
Job 22.24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos
Job 22.25 eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi
Job 22.26 tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam
Job 22.27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes
Job 22.28 decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen
Job 22.29 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur
Job 22.30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum
Job 23.1 respondens autem Iob dixit
Job 23.2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum
Job 23.3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius
Chant detailsQuis mihi tribuat ut in----------re8WA 173
Job 23.4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus
Job 23.5 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi
Job 23.6 nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat
Job 23.7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum
Job 23.8 si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum
Job 23.9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum
Job 23.10 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit
Job 23.11 vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea
Job 23.12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius
Job 23.13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
Job 23.14 cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei
Job 23.15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor
Job 23.16 Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
Job 23.17 non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo
Job 24.1 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius
Job 24.2 alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos
Job 24.3 asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae
Job 24.4 subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae
Job 24.5 alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis
Job 24.6 agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant
Job 24.7 nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore
Job 24.8 quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides
Job 24.9 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt
Job 24.10 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas
Job 24.11 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt
Job 24.12 de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur
Job 24.13 ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius
Job 24.14 mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur
Job 24.15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum
Job 24.16 perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem
Job 24.17 si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant
Job 24.18 levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum
Job 24.19 ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius
Job 24.20 obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum
Job 24.21 pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit
Job 24.22 detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae
Job 24.23 dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius
Job 24.24 elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur
Job 24.25 quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea
Job 25.1 respondens autem Baldad Suites dixit
Job 25.2 potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis
Job 25.3 numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius
Job 25.4 numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere
Job 25.5 ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius
Job 25.6 quanto magis homo putredo et filius hominis vermis
Job 26.1 respondens autem Iob dixit
Job 26.2 cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis
Job 26.3 cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam
Job 26.4 quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum
Job 26.5 ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis
Job 26.6 nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni
Job 26.7 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili
Job 26.8 qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum
Job 26.9 qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam
Job 26.10 terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae
Job 26.11 columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius
Job 26.12 in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum
Job 26.13 spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus
Job 26.14 ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri
Job 27.1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
Job 27.2 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam
Job 27.3 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis
Job 27.4 non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium
Job 27.5 absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea
Job 27.6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea
Job 27.7 sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus
Job 27.8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius
Job 27.9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia
Job 27.10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore
Job 27.11 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam
Job 27.12 ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini
Job 27.13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient
Job 27.14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane
Job 27.15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt
Job 27.16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta
Job 27.17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet
Job 27.18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum
Job 27.19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet
Job 27.20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas
Job 27.21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo
Job 27.22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet
Job 27.23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius
Job 28.1 habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur
Job 28.2 ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
Job 28.3 tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis
Job 28.4 dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios
Job 28.5 terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
Job 28.6 locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
Job 28.7 semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
Job 28.8 non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena
Job 28.9 ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
Job 28.10 in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius
Job 28.11 profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem
Job 28.12 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae
Job 28.13 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium
Job 28.14 abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
Job 28.15 non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius
Job 28.16 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
Job 28.17 non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri
Job 28.18 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis
Job 28.19 non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur
Job 28.20 unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
Job 28.21 abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet
Job 28.22 perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius
Job 28.23 Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
Job 28.24 ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit
Job 28.25 qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
Job 28.26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
Job 28.27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit
Job 28.28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia
Job 29.1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
Job 29.2 quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me
Chant detailsQuis mihi tribuat ut in----------re8WA 173
Job 29.3 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris
Job 29.4 sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo
Job 29.5 quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei
Job 29.6 quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei
Job 29.7 quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi
Chant detailsVidi portam civitatis ad----------re7 8LA 227 LR 170 *WA 140 306
Job 29.8 videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant
Job 29.9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
Job 29.10 vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat
Job 29.11 auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi
Job 29.12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor
Job 29.13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum
Job 29.14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo
Job 29.15 oculus fui caeco et pes claudo
Job 29.16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam
Job 29.17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam
Job 29.18 dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies
Job 29.19 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea
Job 29.20 gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur
Job 29.21 qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum
Job 29.22 verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum
Job 29.23 expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum
Job 29.24 si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram
Job 29.25 si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator
Job 30.1 nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei
Job 30.2 quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni
Job 30.3 egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria
Job 30.4 et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum
Job 30.5 qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant
Job 30.6 in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream
Job 30.7 qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant
Job 30.8 filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes
Job 30.9 nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium
Job 30.10 abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur
Job 30.11 faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum
Job 30.12 ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis
Job 30.13 dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium
Job 30.14 quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt
Job 30.15 redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea
Job 30.16 nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis
Job 30.17 nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt
Chant detailsNocte os meum perforatur----------re4LA 285 WA 173
Job 30.18 in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me
Job 30.19 conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
Job 30.20 clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me
Job 30.21 mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi
Job 30.22 elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide
Job 30.23 scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi
Job 30.24 verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis
Job 30.25 flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi
Job 30.26 expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae
Job 30.27 interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis
Job 30.28 maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi
Job 30.29 frater fui draconum et socius strutionum
Job 30.30 cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate
Job 30.31 versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium
Chant detailsVersa est in luctum cithara----------re2LA 286 *WA 174
Chant detailsVersa est in luctum cythara mea et organum meum in vocem fle...-----------------------------------rev8Cantus Index cao6035a
Job 31.1 pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine
Job 31.2 quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis
Job 31.3 numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam
Job 31.4 nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat
Job 31.5 si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus
Job 31.6 adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam
Job 31.7 si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula
Job 31.8 seram et alius comedat et progenies mea eradicetur
Job 31.9 si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum
Job 31.10 scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii
Job 31.11 hoc enim nefas est et iniquitas maxima
Job 31.12 ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina
Job 31.13 si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me
Job 31.14 quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi
Job 31.15 numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus
Job 31.16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci
Job 31.17 si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea
Job 31.18 quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum
Job 31.19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem
Job 31.20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est
Job 31.21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem
Job 31.22 umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur
Job 31.23 semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui
Job 31.24 si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea
Job 31.25 si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea
Job 31.26 si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare
Job 31.27 et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo
Job 31.28 quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum
Job 31.29 si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum
Job 31.30 non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius
Job 31.31 si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur
No matches found.

Job 31.32 foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit
Job 31.33 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam
Job 31.34 si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium
Job 31.35 quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat
Chant detailsQuis mihi tribuat ut in----------re8WA 173
Job 31.36 ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi
Job 31.37 per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum
Job 31.38 si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent
Job 31.39 si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi
Job 31.40 pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob
Job 32.1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur
Job 32.2 et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo
Job 32.3 porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob
Job 32.4 igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur
Job 32.5 cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer
Job 32.6 respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam
Job 32.7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
Job 32.8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
Job 32.9 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
Job 32.10 ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam
Job 32.11 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
Job 32.12 et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius
Job 32.13 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo
Job 32.14 nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
Job 32.15 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia
Job 32.16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra
Job 32.17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
Job 32.18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
Job 32.19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
Job 32.20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo
Job 32.21 non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
Job 32.22 nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus
Job 33.1 audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
Job 33.2 ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
Job 33.3 simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur
Job 33.4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me
Job 33.5 si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
Job 33.6 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum
Job 33.7 verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis
Job 33.8 dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
Job 33.9 mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me
Job 33.10 quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi
Job 33.11 posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
Job 33.12 hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine
Job 33.13 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi
Job 33.14 semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
Job 33.15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo
Job 33.16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam
Job 33.17 ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia
Job 33.18 eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium
Job 33.19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit
Job 33.20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis
Job 33.21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
Job 33.22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis
Job 33.23 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem
Job 33.24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier
Job 33.25 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae
Job 33.26 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam
Job 33.27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi
Job 33.28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret
Job 33.29 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
Job 33.30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium
Job 33.31 adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
Job 33.32 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum
Job 33.33 quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam
Job 34.1 pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est
Job 34.2 audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me
Job 34.3 auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat
Job 34.4 iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius
Job 34.5 quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum
Job 34.6 in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato
Job 34.7 quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam
Job 34.8 qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis
Job 34.9 dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo
Job 34.10 ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas
Job 34.11 opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet
Job 34.12 vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium
Job 34.13 quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est
Job 34.14 si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet
Job 34.15 deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur
Job 34.16 si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei
Job 34.17 numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas
Job 34.18 qui dicit regi apostata qui vocat duces impios
Job 34.19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi
Job 34.20 subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu
Job 34.21 oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat
Job 34.22 non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem
Job 34.23 neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium
Job 34.24 conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis
Job 34.25 novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur
Job 34.26 quasi impios percussit eos in loco videntium
Job 34.27 qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt
Job 34.28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum
Job 34.29 ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines
Job 34.30 qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi
Job 34.31 quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo
Job 34.32 si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam
Job 34.33 numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere
Job 34.34 viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me
Job 34.35 Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam
Job 34.36 pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis
Job 34.37 quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum
Job 35.1 igitur Heliu haec rursum locutus est
Job 35.2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum
Job 35.3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero
Job 35.4 itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
Job 35.5 suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit
Job 35.6 si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum
Job 35.7 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet
Job 35.8 homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua
Job 35.9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum
Job 35.10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte
Job 35.11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos
Job 35.12 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
Job 35.13 non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur
Job 35.14 etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum
Job 35.15 nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde
Job 35.16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat
Job 36.1 addens quoque Heliu haec locutus est
Job 36.2 sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar
Job 36.3 repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum
Job 36.4 vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi
Job 36.5 Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
Job 36.6 sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
Job 36.7 non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
Job 36.8 et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
Job 36.9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint
Job 36.10 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate
Job 36.11 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria
Job 36.12 si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia
Job 36.13 simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint
Job 36.14 morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos
Job 36.15 eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius
Job 36.16 igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine
Job 36.17 causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies
Job 36.18 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te
Job 36.19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine
Job 36.20 ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
Job 36.21 cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam
Job 36.22 ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus
Job 36.23 quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem
Job 36.24 memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
Job 36.25 omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
Job 36.26 ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis
Job 36.27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum
Job 36.28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
Job 36.29 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
Job 36.30 et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet
Job 36.31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus
Job 36.32 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat
Job 36.33 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere
Job 37.1 super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
Job 37.2 audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem
Job 37.3 subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae
Job 37.4 post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius
Job 37.5 tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia
Job 37.6 qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae
Job 37.7 qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua
Job 37.8 ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
Job 37.9 ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
Job 37.10 flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae
Job 37.11 frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
Job 37.12 quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum
Job 37.13 sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri
Job 37.14 ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
Job 37.15 numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius
Job 37.16 numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
Job 37.17 nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro
Job 37.18 tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt
Job 37.19 ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris
Job 37.20 quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur
Job 37.21 at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas
Job 37.22 ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
Job 37.23 digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest
Job 37.24 ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes
Job 38.1 respondens autem Dominus Iob de turbine dixit
Job 38.2 quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
Job 38.3 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi
Job 38.4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam
Job 38.5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam
Job 38.6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius
Job 38.7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei
Job 38.8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens
Job 38.9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem
Job 38.10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
Job 38.11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos
Job 38.12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum
Job 38.13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea
Job 38.14 restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum
Job 38.15 auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur
Job 38.16 numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti
Job 38.17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti
Job 38.18 numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia
Job 38.19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
Job 38.20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius
Job 38.21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras
Job 38.22 numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti
Job 38.23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli
Job 38.24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
Job 38.25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui
Job 38.26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur
Job 38.27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes
Job 38.28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
Job 38.29 de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit
Job 38.30 in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur
Job 38.31 numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare
Job 38.32 numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis
Job 38.33 numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra
Job 38.34 numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te
Job 38.35 numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus
Job 38.36 quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam
Job 38.37 quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet
Job 38.38 quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur
Job 38.39 numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis
Job 38.40 quando cubant in antris et in specubus insidiantur
Job 38.41 quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos
Job 39.1 numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti
Job 39.2 dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum
Job 39.3 incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt
Job 39.4 separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas
Job 39.5 quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit
Job 39.6 cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis
Job 39.7 contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit
Job 39.8 circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit
Job 39.9 numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum
Job 39.10 numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te
Job 39.11 numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos
Job 39.12 numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget
Job 39.13 pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris
Job 39.14 quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea
Job 39.15 obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant
Job 39.16 duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente
Job 39.17 privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam
Job 39.18 cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius
Job 39.19 numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum
Job 39.20 numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror
Job 39.21 terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis
Job 39.22 contemnit pavorem nec cedit gladio
Job 39.23 super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus
Job 39.24 fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem
Job 39.25 ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus
Job 39.26 numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum
Job 39.27 aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum
Job 39.28 in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus
Job 39.29 inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt
Job 39.30 pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest
Job 39.31 et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
Job 39.32 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei
Job 39.33 respondens autem Iob Domino dixit
Job 39.34 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum
Job 39.35 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam
Job 40.1 respondens autem Dominus Iob de turbine ait
Job 40.2 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
Job 40.3 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
Job 40.4 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
Job 40.5 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
Job 40.6 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
Job 40.7 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
Job 40.8 absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
Job 40.9 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
Job 40.10 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
Job 40.11 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
Job 40.12 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
Job 40.13 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
Job 40.14 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
Job 40.15 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
Job 40.16 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
Job 40.17 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
Job 40.18 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
Job 40.19 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
Job 40.20 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
Job 40.21 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
Job 40.22 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
Job 40.23 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
Job 40.24 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
Job 40.25 concident eum amici divident illum negotiatores
Job 40.26 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
Job 40.27 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
Job 40.28 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur
Job 41.1 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo
Job 41.2 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt
Job 41.3 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis
Job 41.4 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit
Job 41.5 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido
Job 41.6 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus
Job 41.7 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
Job 41.8 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
Job 41.9 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi
Job 41.10 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
Job 41.11 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis
Job 41.12 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur
Job 41.13 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas
Job 41.14 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
Job 41.15 cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus
Job 41.16 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
Job 41.17 cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax
Job 41.18 reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes
Job 41.19 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae
Job 41.20 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam
Job 41.21 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
Job 41.22 fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt
Job 41.23 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem
Job 41.24 non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
Job 41.25 omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae
Job 42.1 respondens autem Iob Domino dixit
Job 42.2 scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio
Job 42.3 quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam
Chant detailsQuis est iste qui venit----------an7AM 945 AR 759 LU 1536
Job 42.4 audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi
Job 42.5 auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te
Job 42.6 idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere
Job 42.7 postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob
Job 42.8 sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus m
Job 42.9 abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Iob
Job 42.10 Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia
Job 42.11 venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei un
Job 42.12 Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae
Job 42.13 et fuerunt ei septem filii et filiae tres
Job 42.14 et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et nomen tertiae Cornu stibii
Job 42.15 non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum
Job 42.16 vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem et mortuus est senex et plenus dierum

Global Chant Database
Global Chant Database