Global Chant Database Global Chant Database

Search by Bible verses

... back to Bible search ...

Heb 1.1 multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
Heb 1.2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
Heb 1.3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
Heb 1.4 tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
Heb 1.5 cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
No matches found.

Heb 1.6 et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei
Heb 1.7 et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
Chant detailsQui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos flammam ig...----------------------------rev2Cantus Index cao7392a
Heb 1.8 ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
Heb 1.9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
Heb 1.10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
Chant detailsOpera manuum tuarum domine ne----------an2AR [145] LU 1775 *AM 1153 1154 *LA 560 *WA 435
Heb 1.11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
Heb 1.12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
Heb 1.13 ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Heb 1.14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis
Chant detailsOmnes sunt administratorii----------an8AM 1066 *AR 865
Heb 2.1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus
Heb 2.2 si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem
Heb 2.3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est
Heb 2.4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem
Chant detailsDum signis et virtutibus---------------------------an6auc0678
Heb 2.5 non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur
Heb 2.6 testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
Chant detailsQuid est homo quod ejus----------------------------an1ulr0331
Heb 2.7 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum
Chant detailsEt constituisti eum Gloria et honore-----------grvGR [7] LU 1133 *SYG 201
Chant detailsGloria et honore coronasti ... et constituisti------------of1GB 23v GR [2] LU 1137 OTT 133 SYG 34 *GS W 202
Chant detailsGloria et honore coronasti-----------gr5GR [7] LU 1133 SYG 201
Chant detailsGloria et honore coronasti ... et constituistl----------int7GB 233v SYG 200 *GS 204
No matches found.

No matches found.

No matches found.

No matches found.

Heb 2.8 omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei
Heb 2.9 eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem
Chant detailsGloria et honore coronasti-----------gr5GR [7] LU 1133 SYG 201
Heb 2.10 decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare
Heb 2.11 qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens
Heb 2.12 nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
Chant detailsNarrabo nomen tuum fratribus----------re2LA 238 *WA 143
Heb 2.13 et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus
Heb 2.14 quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum
Heb 2.15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti
Heb 2.16 nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit
Heb 2.17 unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi
Heb 2.18 in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari
Heb 3.1 unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
Heb 3.2 qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius
Heb 3.3 amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
Heb 3.4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus
Heb 3.5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant
Heb 3.6 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
Heb 3.7 quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Heb 3.8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto
Heb 3.9 ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea
Heb 3.10 quadraginta annos
Heb 3.11 propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas
Heb 3.12 sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
Heb 3.13 videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo
Heb 3.14 sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
Heb 3.15 participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus
Heb 3.16 dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
Chant detailsHodie si vocem domini audieritis nolite obdurare corda vestr...---------------------------int4Cantus Index cao1085
Chant detailsHodie si vocem domini audieritis nolite obdurare corda vestr...------------------------int4Cantus Index cao1085
Heb 3.17 quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen
Heb 3.18 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
Heb 3.19 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt
Heb 3.20 et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem
Heb 4.1 timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse
Heb 4.2 etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt
Heb 4.3 ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis
Heb 4.4 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis
Heb 4.5 et in isto rursum si introibunt in requiem meam
Heb 4.6 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem
Heb 4.7 iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
Chant detailsHodie si vocem domini audieritis nolite obdurare corda vestr...---------------------------int4Cantus Index cao1085
Chant detailsHodie si vocem domini audieritis nolite obdurare corda vestr...------------------------int4Cantus Index cao1085
Heb 4.8 nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die
Heb 4.9 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
Heb 4.10 qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus
Heb 4.11 festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum
Heb 4.12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis
Heb 4.13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo
Heb 4.14 habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem
Heb 4.15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato
Heb 4.16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno
Chant detailsAdeamus cum fiducia----------int5GR 5871 43as2 LU 1612_1
Heb 5.1 omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis
Heb 5.2 qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate
Heb 5.3 et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis
Heb 5.4 nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron
Heb 5.5 sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te
Heb 5.6 quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
Chant detailsTu es sacerdos in aeternum----------alvGR [4] [33] LU 1183 1495_B *GB 272v *SYG 38
Chant detailsAlleluia: tu es sacerdos in aeternum----------al8GR [4] [33] LU 1183 1495_B *GB 272v *SYG 38
Chant detailsTu es sacerdos in aeternum-----------------------------rerulr0621
Heb 5.7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia
Heb 5.8 et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam
Heb 5.9 et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae
Heb 5.10 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech
Chant detailsElectus a Deo pontifex---------an1WA 285
Heb 5.11 de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum
Heb 5.12 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo
Heb 5.13 omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est
Heb 5.14 perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali
Heb 6.1 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum
Heb 6.2 baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
Heb 6.3 et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
Heb 6.4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
Heb 6.5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi
Heb 6.6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
Heb 6.7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo
Heb 6.8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem
Heb 6.9 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur
Heb 6.10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis
Heb 6.11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem
Heb 6.12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones
Heb 6.13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
Heb 6.14 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te
Chant detailsBenedicens benedicam tibi et multiplicabo te------------------------------------rev2Cantus Index cao7097a
Chant detailsBenedicens benedicam tibi et multiplicabo te------------------------------------rev8Cantus Index cao6465a
Chant detailsBenedicens benedicam tibi et multiplicabo te------------------------------------rev2Cantus Index cao7097a
Chant detailsBenedicens benedicam tibi et multiplicabo te------------------------------------rev8Cantus Index cao6465a
Chant detailsBenedicens benedicam tibi et multiplicabo te------------------------------------rev8Cantus Index cao7097a
Heb 6.15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
Heb 6.16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum
Heb 6.17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
Heb 6.18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem
Heb 6.19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis
Heb 6.20 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum
Heb 7.1 hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
Heb 7.2 cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
Heb 7.3 sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
Heb 7.4 intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
Heb 7.5 et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
Heb 7.6 cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
Heb 7.7 sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
Heb 7.8 et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
Heb 7.9 et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
Heb 7.10 adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
Heb 7.11 si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
Heb 7.12 translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
Heb 7.13 in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
Heb 7.14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
Heb 7.15 et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
Heb 7.16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis
Heb 7.17 contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
Chant detailsTu es sacerdos in aeternum----------alvGR [4] [33] LU 1183 1495_B *GB 272v *SYG 38
Chant detailsAlleluia: tu es sacerdos in aeternum----------al8GR [4] [33] LU 1183 1495_B *GB 272v *SYG 38
Chant detailsTu es sacerdos in aeternum-----------------------------rerulr0621
Heb 7.18 reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem
Heb 7.19 nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
Heb 7.20 et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt
Heb 7.21 hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
Chant detailsTu es sacerdos in aeternum----------alvGR [4] [33] LU 1183 1495_B *GB 272v *SYG 38
Chant detailsAlleluia: tu es sacerdos in aeternum----------al8GR [4] [33] LU 1183 1495_B *GB 272v *SYG 38
Chant detailsJuravit dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aete...-----------------------an8Cantus Index cao3522
Chant detailsTu es sacerdos in aeternum-----------------------------rerulr0621
Chant detailsJuravit dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aete...----------------------an8Cantus Index cao3522
Heb 7.22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
Heb 7.23 et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere
Heb 7.24 hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium
Chant detailsJesus autem eo quod maneat----------alvGR [101] LU 1283_B
Heb 7.25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
Heb 7.26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
Heb 7.27 qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo
Heb 7.28 lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum
Heb 8.1 capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis
Heb 8.2 sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo
Heb 8.3 omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat
Heb 8.4 si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera
Heb 8.5 qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte
Heb 8.6 nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est
Heb 8.7 nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur
Heb 8.8 vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum
Heb 8.9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus
Heb 8.10 quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum
Heb 8.11 et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum
Heb 8.12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor
Heb 8.13 dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est
Heb 9.1 habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare
Heb 9.2 tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta
Heb 9.3 post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum
Heb 9.4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti
Heb 9.5 superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula
Heb 9.6 his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes
Heb 9.7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia
Heb 9.8 hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum
Heb 9.9 quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem
Heb 9.10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis
Heb 9.11 Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis
Heb 9.12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa
Heb 9.13 si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
Heb 9.14 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi
Heb 9.15 et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis
Heb 9.16 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
Heb 9.17 testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est
Heb 9.18 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
Heb 9.19 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
Heb 9.20 dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
Heb 9.21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit
Heb 9.22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio
Heb 9.23 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis
Heb 9.24 non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
Heb 9.25 neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno
Heb 9.26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit
Heb 9.27 et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium
Heb 9.28 sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem
Chant detailsChristus semel oblatus est----------co8GR 541 LU 1535
Heb 10.1 umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
Heb 10.2 alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
Heb 10.3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
Heb 10.4 inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
Heb 10.5 ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
Chant detailsHostiam et oblationem----------tr2GR 61
Heb 10.6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
Heb 10.7 tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam
Heb 10.8 superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur
Heb 10.9 tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat
Heb 10.10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel
Heb 10.11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata
Heb 10.12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei
Heb 10.13 de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius
Heb 10.14 una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos
Heb 10.15 contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Heb 10.16 hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas
Heb 10.17 et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius
Heb 10.18 ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
Heb 10.19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi
Heb 10.20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam
Heb 10.21 et sacerdotem magnum super domum Dei
Heb 10.22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda
Heb 10.23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit
Heb 10.24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum
Heb 10.25 non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem
Heb 10.26 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia
Heb 10.27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios
Heb 10.28 irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur
Heb 10.29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
Heb 10.30 scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum
Heb 10.31 horrendum est incidere in manus Dei viventis
Heb 10.32 rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum
Heb 10.33 et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti
Heb 10.34 nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam
Heb 10.35 nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem
Heb 10.36 patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem
Heb 10.37 adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit
Heb 10.38 iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae
Heb 10.39 nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae
Heb 11.1 est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum
Heb 11.2 in hac enim testimonium consecuti sunt senes
Heb 11.3 fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent
Heb 11.4 fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
Heb 11.5 fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo
Heb 11.6 sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
Heb 11.7 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
Heb 11.8 fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret
Heb 11.9 fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem
Heb 11.10 expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus
Heb 11.11 fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat
Heb 11.12 propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis
Heb 11.13 iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram
Heb 11.14 qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
Heb 11.15 et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi
Heb 11.16 nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
Heb 11.17 fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones
Heb 11.18 ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
Heb 11.19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit
Heb 11.20 fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
Heb 11.21 fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius
Heb 11.22 fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit
Heb 11.23 fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum
Heb 11.24 fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
Heb 11.25 magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem
Heb 11.26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
Heb 11.27 fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
Heb 11.28 fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos
Heb 11.29 fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt
Heb 11.30 fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
Heb 11.31 fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace
Heb 11.32 et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
Heb 11.33 qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
Chant detailsSancti per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam------------------------------------rev8Cantus Index cao7026a
Chant detailsSancti per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam adept...-----------------------an2Cantus Index cao4733
Chant detailsSancti per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam adept...------------------------an1Cantus Index cao4733
Chant detailsSancti per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam----------------------------------rev8Cantus Index cao7026a
Chant detailsSancti per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam adept...------------------------an1Cantus Index cao4733
Heb 11.34 extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
Heb 11.35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem
Heb 11.36 alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
Heb 11.37 lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti
Heb 11.38 quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae
Heb 11.39 et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
Heb 11.40 Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur
Heb 12.1 ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
Heb 12.2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
Heb 12.3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
Heb 12.4 nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
Heb 12.5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
Heb 12.6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
Heb 12.7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
Heb 12.8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
Heb 12.9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
Heb 12.10 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
Heb 12.11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
Heb 12.12 propter quod remissas manus et soluta genua erigite
Heb 12.13 et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
Heb 12.14 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
Heb 12.15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
Heb 12.16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
Heb 12.17 scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
Heb 12.18 non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
Heb 12.19 et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
Heb 12.20 non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
Heb 12.21 et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
Heb 12.22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
Chant detailsAccessistis ad Sion montem----------an3AR 763 LU 1528 *AM 948_B
Heb 12.23 et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
Heb 12.24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
Heb 12.25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
Heb 12.26 cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
Heb 12.27 quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
Heb 12.28 itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
Heb 12.29 etenim Deus noster ignis consumens est
Heb 13.1 caritas fraternitatis maneat
Heb 13.2 hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis
Heb 13.3 mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes
Heb 13.4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
Heb 13.5 sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam
Heb 13.6 ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
Chant detailsDominus mihi adjutor non timebo-----------gr1GR 35as2
Chant detailsDominus mihi adjutor est non timebo quid faciat mihi homo-----------------------------an8Cantus Index cao2417
Chant detailsDominus mihi adjutor est non timebo quid faciat mihi homo-------------------------------an8Cantus Index cao2417
Heb 13.7 mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem
Heb 13.8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
Heb 13.9 doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis
Heb 13.10 habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt
Heb 13.11 quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra
Heb 13.12 propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est
Heb 13.13 exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes
Heb 13.14 non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus
Chant detailsHon habemus hic manentem----------of6GR 23as2
Heb 13.15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius
Heb 13.16 beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus
Heb 13.17 oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis
Heb 13.18 orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari
Heb 13.19 amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis
Heb 13.20 Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
Heb 13.21 aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen
Heb 13.22 rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis
Heb 13.23 cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos
Heb 13.24 salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia
Heb 13.25 gratia cum omnibus vobis amen

Global Chant Database
Global Chant Database