Global Chant Database Global Chant Database

Search by Bible verses

... back to Bible search ...

Mt 1.1 liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham
Mt 1.2 Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius
Mt 1.3 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram
Mt 1.4 Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon
Mt 1.5 Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem
Mt 1.6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae
Mt 1.7 Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa
Mt 1.8 Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam
Mt 1.9 Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam
Mt 1.10 Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam
Mt 1.11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis
Mt 1.12 et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel
Mt 1.13 Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor
Mt 1.14 Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud
Mt 1.15 Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob
Mt 1.16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus
Mt 1.17 omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim
Mt 1.18 Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto
Chant detailsAntequam convenirent inventa est Maria habens in utero de sp...-------------------------an1Cantus Index cao1440
Chant detailsAntequam convenirent inventa est Maria habens in utero de sp...---------------------------an1Cantus Index cao1440
Chant detailsAntequam convenirent inventa est Maria habens in utero de sp...---------------------------an1Cantus Index cao1440
Mt 1.19 Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam
Mt 1.20 haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est
Chant detailsEcce angelus Domini apparuit----------an3LR 303
Chant detailsJoseph fili David noli timere----------an7AM 889 AR 691 WA 25 *LA 30
Chant detailsJoseph fili David noli timere----------co7GR 458 LU 1403
Chant detailsJoseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam ...----------------------------an7Cantus Index cao3507
Chant detailsJoseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam ...---------------------------an7Cantus Index cao3507
Mt 1.21 pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
Mt 1.22 hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem
Mt 1.23 ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus
Mt 1.24 exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam
Mt 1.25 et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum
Mt 2.1 cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam
Chant detailsAb oriente venerunt magi----------an8AM 297 AR 331 LA 75 *WA 56
Mt 2.2 dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum
Mt 2.3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo
Mt 2.4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur
Mt 2.5 at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam
Mt 2.6 et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
Mt 2.7 tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis
Mt 2.8 et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum
Mt 2.9 qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer
Chant detailsStella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum ve...------------------------------------rev4Cantus Index cao7864b
Mt 2.10 videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde
Mt 2.11 et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram
Chant detailsApertis thesauris suis----------an1AM 291 AR 313 LA 74 LU 463 WA 56
Chant detailsVidentes stellam magi gavisi sunt gaudio magno et intrantes ...--------------------re4Cantus Index cao7864
Chant detailsVidentes stellam magi gavisi sunt gaudio magno et intrantes ...------------------------------------re4Cantus Index cao7864
Chant detailsVidentes stellam magi gavisi sunt gaudio magno et intrantes ...------------------------------------re4Cantus Index cao7864
Mt 2.12 et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam
Mt 2.13 qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum
Chant detailsEcce angelus Domini apparuit----------an3LR 303
Chant detailsFuturum est enim ut Herodes Angelus Domini----------trvGR 6as2
Chant detailsEt esto ibi usque dum dicam Angelus Domini----------trvGR 6as2
Mt 2.14 qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum
Mt 2.15 et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum
Chant detailsEt erat ibi usque ad obitum----------co1GR 7as2
Chant detailsEx Aegypto vocavi filium meum----------an4AM 194 AR 222 LU 1083 *LA 7 *WA 16
Mt 2.16 tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis
Chant detailsA bimatu et infra occidit----------an2AM 260 AR 284 LU 427 *WA 46
Mt 2.17 tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem
Mt 2.18 vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt
Chant detailsVox in Rama audita ... ploratus----------co7GR 44 GS 18 LU 430 SYG 27 *GB 28
Chant detailsVox in Rama audita ... plorans----------an2AM 261 AR 284 LA 61 *WA 46
Chant detailsVox in Rama audita ... ploratus----------re1WA 46
Chant detailsVox in Rama audita est ploratus et ululatus Rachel plorans f...-----------------------re4Cantus Index cao7919
Chant detailsVox in Rama audita est ploratus et ululatus Rachel plorans f...----------------------an2Cantus Index cao5508
Chant detailsVox in Rama audita est ploratus et ululatus Rachel plorans f...-----------------------an2Cantus Index cao5508
No matches found.

Mt 2.19 defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto
Chant detailsEcce angelus Domini apparuit----------an3LR 303
Mt 2.20 dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri
Mt 2.21 qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel
Mt 2.22 audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae
Chant detailsAdmonitus in somnis Jcseph----------an8LR 308
Mt 2.23 et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur
Mt 3.1 in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
Mt 3.2 et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
Mt 3.3 hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
Mt 3.4 ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre
Mt 3.5 tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen
Mt 3.6 et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua
Mt 3.7 videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira
Mt 3.8 facite ergo fructum dignum paenitentiae
Mt 3.9 et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
Mt 3.10 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
Mt 3.11 ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
Mt 3.12 cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili
Mt 3.13 tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo
Mt 3.14 Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me
Mt 3.15 respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum
Mt 3.16 baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se
Chant detailsCaeli aperti sunt----------an5LA 76 WA 54
Mt 3.17 et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
Mt 4.1 tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo
Mt 4.2 et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
Chant detailsEt cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus...------------------------------------rev7Cantus Index cao6529a
Chant detailsEt cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus...-------------------------------rev7Cantus Index cao6529a
Chant detailsJesus autem cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta...-------------------------an1Cantus Index cao3485
Chant detailsEt cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus...---------------------------------rev7Cantus Index cao6529a
Chant detailsJesus autem cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta...--------------------------an1Cantus Index cao3485
Mt 4.3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant
Mt 4.4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
Mt 4.5 tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
Mt 4.6 et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
Chant detailsScriptum est enim quia domus----------an8AM 347 600 AR 374 561 LA 314 LU 1019 *WA 188
Mt 4.7 ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum
Mt 4.8 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
Mt 4.9 et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
Mt 4.10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
Chant detailsDominum deum tuum adorabis et----------an8AM 344 AR 371 LA 134 LU 538 WA 88
Chant detailsDominum deum tuum adorabis et illi soli servies---------------------------------an8Cantus Index cao2397
Chant detailsDominum deum tuum adorabis et illi soli servies-----------------------------------an8Cantus Index cao2397
Mt 4.11 tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei
Mt 4.12 cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam
Mt 4.13 et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim
Mt 4.14 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
Mt 4.15 terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium
Mt 4.16 populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis
Mt 4.17 exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
Mt 4.18 ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores
Mt 4.19 et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
Chant detailsVenite post me: faciam vos piscatores hominum: at ----------co8GB 246v GR 395 LU 1306 *SYG 231
Chant detailsVenite post me faciam vos fieri----------re1WA 233
Chant detailsVenite post me dicit dominus faciam vos fieri piscatores hom...--------------------------------an8Cantus Index cao5357
No matches found.

Mt 4.20 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
Mt 4.21 et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos
Mt 4.22 illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
Mt 4.23 et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo
Mt 4.24 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos
Mt 4.25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen
Mt 5.1 videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius
Mt 5.2 et aperiens os suum docebat eos dicens
Mt 5.3 beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
Chant detailsBeati pauperes spiritu quoniam ipsorum-----------coGR 24as2
Mt 5.4 beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
Mt 5.5 beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
Mt 5.6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur
Chant detailsBeati qui esuriunt et sitiunt------------------------------------rev1Sauc0759a
Mt 5.7 beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur
Chant detailsBeati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur------------------------------------rev7Cantus Index cao6181a
Chant detailsBeati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur------------------------------------rev7Cantus Index cao6181a
Mt 5.8 beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
Chant detailsBeati mundo corde quoniam ipsi----------co1GR 650 LU 1727
Chant detailsBeati mundo corde quoniam ipsi----------co1SYG 223
Chant detailsBeati pacifici beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt------------------------------an1Cantus Index cao1588
Chant detailsBeati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt------------------------------------rev7Cantus Index cao6183a
Chant detailsBeati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt---------------------------an1Cantus Index cao1585
Chant detailsBeati pacifici beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt--------------------------------an1Cantus Index cao1588
Chant detailsBeati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt------------------------------------rev7Cantus Index cao6183a
Mt 5.9 beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
Mt 5.10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum
Mt 5.11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
Chant detailsBeati estis cum maladixerint----------re7LR 142
Mt 5.12 gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
Mt 5.13 vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus
Mt 5.14 vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita
Chant detailsVos estis lux mundi dicit----------alvGB 235v SYG 218
Mt 5.15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt
Mt 5.16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est
Mt 5.17 nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere
Mt 5.18 amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant
Mt 5.19 qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum
Mt 5.20 dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum
Mt 5.21 audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio
Mt 5.22 ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis
Mt 5.23 si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
Mt 5.24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
Chant detailsSi offers munus tuum ante----------an1AM 594 AR 556 LA 312 LU 1005 *WA 188
Mt 5.25 esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris
Mt 5.26 amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem
Mt 5.27 audistis quia dictum est antiquis non moechaberis
Mt 5.28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo
Mt 5.29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam
Mt 5.30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam
Mt 5.31 dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii
Mt 5.32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat
Mt 5.33 iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua
Mt 5.34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est
Mt 5.35 neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis
Mt 5.36 neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum
Mt 5.37 sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est
Mt 5.38 audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente
Mt 5.39 ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram
Mt 5.40 et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium
Mt 5.41 et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo
Mt 5.42 qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
Mt 5.43 audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum
Mt 5.44 ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos
Mt 5.45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos
Mt 5.46 si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt
Mt 5.47 et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt
Mt 5.48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est
Mt 6.1 adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est
Mt 6.2 cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
Mt 6.3 te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
Chant detailsNesciat sinistra tua quid faciat dextera tua------------------------an1Cantus Index cao3876
No matches found.

Mt 6.4 ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
Mt 6.5 et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
Mt 6.6 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
Mt 6.7 orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur
Mt 6.8 nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum
Mt 6.9 sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum
Mt 6.10 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra
Mt 6.11 panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
Mt 6.12 et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris
Mt 6.13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
Mt 6.14 si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra
Mt 6.15 si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra
Mt 6.16 cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam
Chant detailsCum jejunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes--------------------------an7Cantus Index cao2014
Chant detailsCum jejunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes----------------------------an7Cantus Index cao2014
No matches found.

Mt 6.17 tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava
Mt 6.18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
Mt 6.19 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
Mt 6.20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
Chant detailsThesaurizate vobis thesauros----------an4AM 333 AR 359 LA 126 *WA 84
No matches found.

Mt 6.21 ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
Chant detailsUbi est thesaurus tuus ibi----------an1WA 84
Chant detailsUbi est thesaurus tuus ibi est et cor tuum---------------------------an1Cantus Index cao5260
Mt 6.22 lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit
Mt 6.23 si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt
Mt 6.24 nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
Mt 6.25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
Mt 6.26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis
Mt 6.27 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum
Mt 6.28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent
Mt 6.29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis
Mt 6.30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
Mt 6.31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur
Mt 6.32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis
Mt 6.33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis
Mt 6.34 nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua
Mt 7.1 nolite iudicare ut non iudicemini
Mt 7.2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis
Mt 7.3 quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides
Mt 7.4 aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo
Mt 7.5 hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui
Mt 7.6 nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos
Mt 7.7 petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
Mt 7.8 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
Mt 7.9 aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei
Mt 7.10 aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei
Mt 7.11 si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se
Mt 7.12 omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae
Mt 7.13 intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
Mt 7.14 quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam
Mt 7.15 adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
Mt 7.16 a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus
Mt 7.17 sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit
Mt 7.18 non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere
Chant detailsNon potest arbor bona fructus----------an1AR 559 LU 1013 *AM 597
Chant detailsNon potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala ...---------------------------an8Cantus Index cao3928
Mt 7.19 omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
Mt 7.20 igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
Mt 7.21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum
Chant detailsNon omnis qui dicit mihi-----------an8WA 188 *LA 313
Mt 7.22 multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus
Mt 7.23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem
Mt 7.24 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram
Chant detailsSimilabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam supra ...------------------------------------an1Cantus Index cao4952
Chant detailsSimilabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam supra ...------------------------------------an1Cantus Index cao4952
Mt 7.25 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram
Mt 7.26 et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam
Mt 7.27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna
Mt 7.28 et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius
Mt 7.29 erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei
Mt 8.1 cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae
Mt 8.2 et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare
Mt 8.3 et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius
Mt 8.4 et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis
Mt 8.5 cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum
Mt 8.6 et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur
Chant detailsDomine puer meus jacet----------re1LR 402
Chant detailsDomine puer meus jacet----------an1AR 360 *AM 333 *LA 107 *WA 84
Mt 8.7 et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum
Mt 8.8 et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
Chant detailsDomine non sum dignus ut----------an1AR 360 *AM 334 *WA 84
Chant detailsDomine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum d...---------------------------rev1Cantus Index cao6506a
Chant detailsDomine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum d...------------------------an1Cantus Index cao2363
Chant detailsDomine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum d...------------------------------------an1Cantus Index cao2363
No matches found.

Mt 8.9 nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
Mt 8.10 audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel
Mt 8.11 dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum
Chant detailsMulti ab oriente et occidente----------an1WA 71
Mt 8.12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
Mt 8.13 et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa
Mt 8.14 et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem
Mt 8.15 et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis
Mt 8.16 vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit
Mt 8.17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit
Mt 8.18 videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum
Mt 8.19 et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris
Mt 8.20 et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
Mt 8.21 alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum
Mt 8.22 Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos
Mt 8.23 et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius
Mt 8.24 et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat
Mt 8.25 et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus
Chant detailsDomine salva nos perimus----------an1AM 308 AR 338 LU 492
Mt 8.26 et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna
Mt 8.27 porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei
Mt 8.28 et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam
Mt 8.29 et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos
Mt 8.30 erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens
Mt 8.31 daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum
Mt 8.32 et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis
Mt 8.33 pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant
Mt 8.34 et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum
Mt 9.1 et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam
Mt 9.2 et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua
Chant detailsDixit dominus paralytico confide fili remittuntur tibi pecca...---------------------------an1Cantus Index cao2288
Chant detailsDixit dominus paralytico confide fili remittuntur tibi pecca...-----------------------------an1Cantus Index cao2288
No matches found.

Mt 9.3 et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat
Mt 9.4 et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris
Mt 9.5 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula
Mt 9.6 ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam
Mt 9.7 et surrexit et abiit in domum suam
Mt 9.8 videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus
No matches found.

Mt 9.9 et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
Mt 9.10 et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius
Mt 9.11 et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester
Mt 9.12 at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus
Mt 9.13 euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores
Mt 9.14 tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant
Mt 9.15 et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt
Mt 9.16 nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit
Mt 9.17 neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur
Mt 9.18 haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet
Mt 9.19 et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius
Mt 9.20 et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius
Mt 9.21 dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero
Chant detailsDicebat enim intra se si----------an1 2AM 615 AR 573 LA 320 LU 1108 WA 191
Mt 9.22 at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora
Chant detailsConfide filia quia fides tua----------an1WA 191
Chant detailsAt Jesus conversus videns eam----------an1AM 615 AR 574 LA 320 LU 1077
Chant detailsAt Jesus conversus videns eam dixit confide filia fides tua ...--------------------------an1Cantus Index cao1508
No matches found.

Mt 9.23 et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem
Mt 9.24 dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum
Mt 9.25 et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella
Mt 9.26 et exiit fama haec in universam terram illam
Mt 9.27 et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David
Mt 9.28 cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine
Mt 9.29 tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis
Mt 9.30 et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat
Mt 9.31 illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa
Mt 9.32 egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem
Mt 9.33 et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel
Mt 9.34 Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit daemones
Mt 9.35 et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem
Mt 9.36 videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem
Mt 9.37 tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci
Mt 9.38 rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam
Mt 10.1 et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
Mt 10.2 duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
Mt 10.3 Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus
Mt 10.4 Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
Mt 10.5 hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
Mt 10.6 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
Mt 10.7 euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum
Mt 10.8 infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date
Mt 10.9 nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris
Mt 10.10 non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo
Mt 10.11 in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
Mt 10.12 intrantes autem in domum salutate eam
Mt 10.13 et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
Mt 10.14 et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
Mt 10.15 amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
Mt 10.16 ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
Chant detailsEcce ego mitto vos sicut oves----------an1LA 512
Chant detailsEcce ego mitto vos sicut oves----------re7LA 506 LR 136 *WA 411
Chant detailsEcce ego mitto vos sicut oves in medio luporum dicit dominus...-------------------------------re7Cantus Index cao6588
Chant detailsEcce ego mitto vos sicut oves in medio luporum dicit dominus...------------------------------------re7Cantus Index cao6588
Chant detailsEcce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo p...----------------------------------an1Cantus Index cao2512
Chant detailsEcce ego mitto vos sicut oves in medio luporum dicit dominus...------------------------------------re7Cantus Index cao6588
No matches found.

Mt 10.17 cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
Chant detailsTradent enim vos in conciliis----------an1AM 621 AR [8] LA 508 LU 1112 WA 414
No matches found.

Mt 10.18 et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
Mt 10.19 cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
Mt 10.20 non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
Chant detailsNon enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri ...-------------------------------rev3Cantus Index cao6564a
Chant detailsNon enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri ...-----------------------------rev3Cantus Index cao6564a
No matches found.

Mt 10.21 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
Mt 10.22 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
Mt 10.23 cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
Mt 10.24 non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum
Mt 10.25 sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius
Mt 10.26 ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur
Mt 10.27 quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta
Mt 10.28 et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
Chant detailsNolite timere eos qui corpus----------an8LA 520
Chant detailsNolite timere eos qui corpus occidunt animam autem non possu...--------------------------------an8Cantus Index cao3896
Mt 10.29 nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
Mt 10.30 vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
Mt 10.31 nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
Mt 10.32 omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
Mt 10.33 qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
Mt 10.34 nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium
Mt 10.35 veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
Mt 10.36 et inimici hominis domestici eius
Mt 10.37 qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
Mt 10.38 et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
Mt 10.39 qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
Mt 10.40 qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit
Mt 10.41 qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
Mt 10.42 et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam
Mt 11.1 et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum
Mt 11.2 Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis
Mt 11.3 ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus
Chant detailsTa es qui venturus es an alium----------an8AM 199 AR 227 LU 333 *LA 11 *WA 16
Mt 11.4 et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis
Mt 11.5 caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
Mt 11.6 et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me
Mt 11.7 illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam
Mt 11.8 sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt
Mt 11.9 sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam
Mt 11.10 hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
Chant detailsEcce ego mitto angelum----------an6PM 194
Mt 11.11 amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo
Mt 11.12 a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud
Mt 11.13 omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt
Mt 11.14 et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est
Mt 11.15 qui habet aures audiendi audiat
Mt 11.16 cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus
Mt 11.17 dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis
Mt 11.18 venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet
Mt 11.19 venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis
Mt 11.20 tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam
Mt 11.21 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent
Mt 11.22 verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis
Mt 11.23 et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem
Mt 11.24 verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi
Mt 11.25 in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis
Mt 11.26 ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te
Mt 11.27 omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
Mt 11.28 venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos
Chant detailsVenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego ref...-----------------------------rev7Cantus Index cao7770b
Mt 11.29 tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris
Chant detailsTollite jugum meum super vos----------alvGR 325 [112] LU 972
Chant detailsTollite jugum meum super vos----------re7LR 137 WA 411 *LA 506
Chant detailsTollite jugum meum super vos----------an1WA 412
Chant detailsTollite jugum meum super vos----------an3LA 507
Chant detailsTollite jugum meum super vos quia mitis sum et humilis corde----------------------------an3Cantus Index cao5158
Mt 11.30 iugum enim meum suave est et onus meum leve est
Chant detailsJugum enim meum suave est et onus meum leve dicit dominus---------------------------an7Cantus Index cao3520
Mt 12.1 in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare
Mt 12.2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis
Mt 12.3 at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant
Mt 12.4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus
Mt 12.5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt
Mt 12.6 dico autem vobis quia templo maior est hic
Mt 12.7 si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes
Mt 12.8 dominus est enim Filius hominis etiam sabbati
Mt 12.9 et cum inde transisset venit in synagogam eorum
Mt 12.10 et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum
Mt 12.11 ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam
Chant detailsQuis ex vobis homo qui habet----------an3AR 53815 LU 1102 *AM 571 *LA 310
Mt 12.12 quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere
Mt 12.13 tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera
Mt 12.14 exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
Mt 12.15 Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes
Mt 12.16 et praecepit eis ne manifestum eum facerent
Mt 12.17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem
Mt 12.18 ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit
Chant detailsEcce puer meus quem elegi----------re7LA 54 *WA 39
Chant detailsEcce puer meus electus quem elegi posui super eum spiritum m...-----------------------------an1Cantus Index cao2536
Chant detailsEcce puer meus electus quem elegi posui super eum spiritum m...-----------------------------an1Cantus Index cao2536
Chant detailsPosui super eum spiritum meum ...------------------------------------rev7Cantus Index cao6603z
Chant detailsEcce puer meus electus quem elegi posui super eum spiritum m...-----------------------------an1Cantus Index cao2536
No matches found.

Mt 12.19 non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius
Mt 12.20 harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium
Mt 12.21 et in nomine eius gentes sperabunt
Mt 12.22 tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret
Mt 12.23 et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David
Mt 12.24 Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum
Mt 12.25 Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit
Mt 12.26 et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius
Mt 12.27 et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri
Mt 12.28 si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei
Mt 12.29 aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat
Mt 12.30 qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit
Mt 12.31 ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur
Mt 12.32 et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro
Mt 12.33 aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur
Mt 12.34 progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur
Mt 12.35 bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala
Mt 12.36 dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii
Mt 12.37 ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
Mt 12.38 tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre
Mt 12.39 qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae
Chant detailsGeneratio haec prava et perversa signum quaerit et signum no...-------------------------an8Cantus Index cao2935
Chant detailsGeneratio haec prava et perversa signum quaerit et signum no...--------------------------an8Cantus Index cao2935
Mt 12.40 sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus
Chant detailsSicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noct...------------------------an4Cantus Index cao4934
Chant detailsSicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noct...-------------------------an4Cantus Index cao4934
Mt 12.41 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic
Mt 12.42 regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic
Mt 12.43 cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit
Chant detailsCum immundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca ina...----------------------------an1Cantus Index cao2009
Chant detailsCum immundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca ina...------------------------------an1Cantus Index cao2009
Chant detailsCum immundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca ina...------------------------------an1Cantus Index cao2009
Mt 12.44 tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam
Mt 12.45 tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae
Mt 12.46 adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei
Mt 12.47 dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te
Mt 12.48 at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei
Mt 12.49 et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei
Mt 12.50 quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est
Mt 13.1 in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare
Mt 13.2 et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore
Mt 13.3 et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare
Chant detailsExiit qui seminat seminare----------an4WA 79
Mt 13.4 et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea
Mt 13.5 alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae
Mt 13.6 sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt
Mt 13.7 alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea
Mt 13.8 alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum
Mt 13.9 qui habet aures audiendi audiat
Mt 13.10 et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis
Chant detailsAccedentes discipuli ad----------re1LA 453 *WA 363
Mt 13.11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum
Chant detailsVobis datum est nosse----------an6AM 323 AR 351 LU 510 WA 77 *LA 119
Mt 13.12 qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo
Mt 13.13 ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt
Mt 13.14 et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis
Mt 13.15 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos
Mt 13.16 vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt
Mt 13.17 amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
Mt 13.18 vos ergo audite parabolam seminantis
Mt 13.19 omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est
Mt 13.20 qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud
Mt 13.21 non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur
Mt 13.22 qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur
Mt 13.23 qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
Mt 13.24 aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo
Mt 13.25 cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit
Mt 13.26 cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania
Mt 13.27 accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania
Chant detailsDomine nonne bonum semen-----------an1AM 309 AR 339 LU 1109 *LA 107
Mt 13.28 et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea
Mt 13.29 et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum
Mt 13.30 sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum
Chant detailsColligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad combur...------------------------------------an1Cantus Index cao1853
Mt 13.31 aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo
Mt 13.32 quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius
Mt 13.33 aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum
Mt 13.34 haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis
Mt 13.35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi
Mt 13.36 tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
Mt 13.37 qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis
Mt 13.38 ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam
Mt 13.39 inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt
Mt 13.40 sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi
Mt 13.41 mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem
Mt 13.42 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
Mt 13.43 tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat
Chant detailsJusti fulgebunt sicut sol----------an8LA 518
Chant detailsFulgebunt justi sicut sol in regno---------an2AM 1121
Chant detailsJusti fulgebunt sicut sol----------alvGB 268v
Chant detailsFulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum alleluia----------------------------an1Cantus Index cao2908
Chant detailsFulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum alleluia----------------------------------an2Cantus Index cao2908
Chant detailsFulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum alleluia---------------------------an2Cantus Index cao2908
Mt 13.44 simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum
Chant detailsSimile est regnum caelorum thesauro----------co4GR 110**
Mt 13.45 iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas
Chant detailsSimile est regnum coelorum homini negotiatori, qua----------co8GB 30v GR [66] 115as2 GS 230 LU 1231 SYG 29
Chant detailsSimile est regnum coelorum homini negotiatori, qua----------an1AM 685 746
Mt 13.46 inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam
Mt 13.47 iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti
Chant detailsSimile est regnum caelorum sagenae---------an1WA 430
Mt 13.48 quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
Mt 13.49 sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
Mt 13.50 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
Mt 13.51 intellexistis haec omnia dicunt ei etiam
Mt 13.52 ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera
Mt 13.53 et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde
Mt 13.54 et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes
Chant detailsUnde huic sapientia----------co6LU 1444
Mt 13.55 nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
Mt 13.56 et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista
Mt 13.57 et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua
Mt 13.58 et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum
Mt 14.1 in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu
Mt 14.2 et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo
Mt 14.3 Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui
Chant detailsHerodes enim tenuit et----------an3WA 363
Chant detailsHerodes enim tenuit et----------an3AM 1026 AR 829 LU 1620 *LA 454
Chant detailsHerodes enim tenuit et----------re1WA 362
Chant detailsHerodes enim tenuit et ligavit Joannem et posuit in carcerem...----------------------an3Cantus Index cao3028
Chant detailsHerodes enim tenuit et ligavit Joannem et posuit in carcerem...-----------------------an3Cantus Index cao3028
Mt 14.4 dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam
Mt 14.5 et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant
Mt 14.6 die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi
Mt 14.7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo
Mt 14.8 at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae
Chant detailsDa mihi in disco caput----------an4AM 1027 AR 830 LA 454 LU 1621 *WA 363
Chant detailsDa mihi in disco caput----------re8LA 453
Mt 14.9 et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari
Mt 14.10 misitque et decollavit Iohannem in carcere
Mt 14.11 et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae
Mt 14.12 et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu
Chant detailsAccedentes discipuli ad----------re1LA 453 *WA 363
Mt 14.13 quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus
Mt 14.14 et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum
Mt 14.15 vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas
Mt 14.16 Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare
Mt 14.17 responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces
Mt 14.18 qui ait eis adferte illos mihi huc
Mt 14.19 et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis
Mt 14.20 et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos
Mt 14.21 manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis
Mt 14.22 et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas
Mt 14.23 et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi
Mt 14.24 navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus
Mt 14.25 quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare
Mt 14.26 et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt
Mt 14.27 statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere
Mt 14.28 respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas
Chant detailsDomine si tu es jube me----------re8LR 362 *LA 414 *WA 327
Mt 14.29 at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum
Mt 14.30 videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac
Chant detailsCumque vidisset ventum validum venientem timuit et cum coepi...---------------------rev8Cantus Index cao6515a
Chant detailsCumque vidisset ventum validum venientem timuit et cum coepi...----------------------rev8Cantus Index cao6515a
No matches found.

Mt 14.31 et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti
Mt 14.32 et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus
Mt 14.33 qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es
Mt 14.34 et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar
Mt 14.35 et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes
Mt 14.36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt
Mt 15.1 tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes
Mt 15.2 quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant
Mt 15.3 ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram
Mt 15.4 nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur
Mt 15.5 vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit
Mt 15.6 et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram
Mt 15.7 hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
Mt 15.8 populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
Mt 15.9 sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum
Mt 15.10 et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
Mt 15.11 non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem
Mt 15.12 tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt
Chant detailsAccedentes discipuli ad----------re1LA 453 *WA 363
Mt 15.13 at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur
Mt 15.14 sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
Mt 15.15 respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam
Mt 15.16 at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
Mt 15.17 non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur
Mt 15.18 quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem
Mt 15.19 de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
Mt 15.20 haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
Chant detailsNon lotis manibus manducare non coinquinat hominem----------------------------an7Cantus Index cao3922
Chant detailsNon lotis manibus manducare non coinquinat hominem----------------------------an7Cantus Index cao3922
Mt 15.21 et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
Mt 15.22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur
Chant detailsMiserere mei Domine quoniam----------tr2GR [145]
Chant detailsMiserere mei fili David quid----------an8AM 332 AR 358 LU 518 *LA 125 *WA 83
Mt 15.23 qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
Chant detailsAccedentes discipuli ad----------re1LA 453 *WA 363
Mt 15.24 ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
Chant detailsNon sum missus nisi ad oves----------an7LA 135
Mt 15.25 at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
Mt 15.26 qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
Mt 15.27 at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
Mt 15.28 tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
Chant detailsO mulier magna est fides tua----------an4AM 350 AR 377 LU 1084 *LA 135 140 *WA 92
Chant detailsO mulier magna est fides tua fiat tibi sicut petisti------------------------------an4Cantus Index cao4046
Chant detailsO mulier magna est fides tua fiat tibi sicut petisti--------------------------------an4Cantus Index cao4046
Mt 15.29 et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi
Mt 15.30 et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
Mt 15.31 ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
Mt 15.32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
Mt 15.33 et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam
Mt 15.34 et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos
Mt 15.35 et praecepit turbae ut discumberet super terram
Mt 15.36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
Mt 15.37 et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
Mt 15.38 erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres
Mt 15.39 et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan
Mt 16.1 et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis
Mt 16.2 at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum
Mt 16.3 et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum
Mt 16.4 faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit
Mt 16.5 et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere
Mt 16.6 qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
Mt 16.7 at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus
Mt 16.8 sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis
Mt 16.9 nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis
Mt 16.10 neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis
Mt 16.11 quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
Mt 16.12 tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum
Mt 16.13 venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis
Chant detailsQuem dicunt homines esse----------an8WA 281
Chant detailsQuem dicunt homines esse----------re1LR 366 *LA 419 *WA 279
Mt 16.14 at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis
Mt 16.15 dicit illis vos autem quem me esse dicitis
Mt 16.16 respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi
Chant detailsChristus Dei filius----------an1LU 1446
Mt 16.17 respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est
Chant detailsBeatus es Simon bar Jona----------alvGB 204v
Chant detailsBeatus es Simon bar Jona----------re6LR 367 WA 328 *LA 418
Chant detailsBeatus es Simon Bar Jona quia caro et sanguis non revelavit ...-----------------------------------rev1Cantus Index cao7467a
Chant detailsBeatus es Simon Bar Jona quia caro et sanguis non revelavit ...------------------------------------re6Cantus Index cao6206
Chant detailsBeatus es Simon Bar Jona quia caro et sanguis non revelavit ...--------------------------------rev1Cantus Index cao7467a
Chant detailsBeatus es Simon Bar Jona quia caro et sanguis non revelavit ...--------------------------------rev1Cantus Index cao7467a
No matches found.

Mt 16.18 et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam
Chant detailsTu es Petrus et super hanc----------of1GR 411 LU 1333 OTT 187 SYG 53
Chant detailsTu es Petrus et super hanc----------co6GB 207 GR 412 534 GS 183 189* LU 1122_6 1521 *SYG 54
Chant detailsTu es Petrus et super hanc----------an7AM 935 990 AR 752 800 141* LU 1515 1578 VP 17 13* WA 280 *LA 420
Chant detailsTu es Petrus et super hanc----------tr2GR 409 GS 182 LU 1332 SYG 53
Chant detailsTu es Petrus et super hanc----------alvGB 202v
Chant detailsTu es Petrus et super hanc----------int7SYG 53
Chant detailsTu es Petrus et super hanc----------alvGR 409 534 LU 1122_3 1520 SYG 203
Chant detailsAlleluia: tu es Petrus et super hanc petram----------al2GR 409 534 LU 1122_3 1520 *GB 202v *SYG 203
Chant detailsTu es Petrus et super hanc----------re7LA 414 LR 360 WA 278
Chant detailsTu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam ...-----------------------re7Cantus Index cao7788
Chant detailsTu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam ...------------------------------------re7Cantus Index cao7788
Chant detailsEt ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedi...------------------------------------rev6Cantus Index cao6206a
Chant detailsTu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam-------------------------an7Cantus Index cao5208
Chant detailsTu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam ...------------------------------------re7Cantus Index cao7788
Chant detailsTu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam--------------------------an7Cantus Index cao5208
Chant detailsTu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam ...------------------------------------re7Cantus Index cao7788
Chant detailsTu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam-------------------------an7Cantus Index cao5208
No matches found.

No matches found.

No matches found.

Mt 16.19 et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis
Chant detailsQuodcumque ligaveris super----------an8AM 825 937 991 AR 600 753 LA 420 LU 1517 WA 277
Chant detailsQuodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis ...-----------------re8TCantus Index cao7503
Chant detailsQuodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis ...-------------------------------rev7Cantus Index cao7674a
Chant detailsQuodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis ...------------------------------------rev8Cantus Index cao7787a
Chant detailsQuodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis ...-------------------------------rev7Cantus Index cao7674a
Chant detailsQuodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis ...-------------------------------rev8Cantus Index cao7787a
Chant detailsQuodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis ...-------------------------------rev7Cantus Index cao7674a
Chant detailsQuodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis ...--------------------------------rev8Cantus Index cao7787a
No matches found.

No matches found.

No matches found.

Mt 16.20 tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus
Mt 16.21 exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere
Mt 16.22 et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc
Mt 16.23 qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum
Mt 16.24 tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
No matches found.

Mt 16.25 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam
Mt 16.26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua
Mt 16.27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius
Mt 16.28 amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo
Chant detailsSunt de hic stantibus qui non-----------an1AM 256 LA 56 WA 42 *AR 280
Chant detailsSunt de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant...------------------------an1Cantus Index cao5056
Chant detailsSunt de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant...--------------------------an1Cantus Index cao5056
No matches found.

Mt 17.1 et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum
Mt 17.2 et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
Mt 17.3 et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes
Mt 17.4 respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
Chant detailsFaciamus hic tria tabernacula----------an4AM 354 AR 381 LU 549
Chant detailsDomine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria taber...-----------------------------an1Cantus Index cao2327
Chant detailsFaciamus hic tria tabernacula tibi unum Moysi unum et Eliae ...------------------------------an4Cantus Index cao2832
Chant detailsDomine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria taber...-------------------------------an1Cantus Index cao2327
Chant detailsFaciamus hic tria tabernacula tibi unum Moysi unum et Eliae ...-------------------------------an4Cantus Index cao2832
Mt 17.5 adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite
Chant detailsAdhuc eo loquente ecce nubes----------an3AR 806 LU 1589
Chant detailsAdhuc eo loquente ecce nubes----------an6AM 999
Chant detailsNubes lucida obumbravit eos----------an8WA 90
Chant detailsEt ecce vox de nube dicens----------an7AR 807 LU 1000
Mt 17.6 et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde
Mt 17.7 et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere
Mt 17.8 levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum
Mt 17.9 et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat
Chant detailsNemini dixeritis visionem donec filius hominis a mortuis res...--------------------------------an1Cantus Index cao3869
Mt 17.10 et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire
Mt 17.11 at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia
Mt 17.12 dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis
Mt 17.13 tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis
Mt 17.14 et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam
Mt 17.15 et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum
Mt 17.16 respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me
Mt 17.17 et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora
Mt 17.18 tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum
Mt 17.19 dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis
Mt 17.20 hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium
Mt 17.21 conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum
Mt 17.22 et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer
Mt 17.23 et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma
Mt 17.24 ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis
Mt 17.25 et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii
Mt 17.26 ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te
Mt 18.1 in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum
Mt 18.2 et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum
Mt 18.3 et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum
Mt 18.4 quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum
Mt 18.5 et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit
Mt 18.6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris
Mt 18.7 vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit
Mt 18.8 si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum
Mt 18.9 et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
Mt 18.10 videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est
Chant detailsAngeli eorum semper vident faciem patris-----------------------------an8Cantus Index cao1400
Chant detailsAngeli eorum semper vident faciem patris------------------------------an8Cantus Index cao1400
Mt 18.11 venit enim Filius hominis salvare quod perierat
Mt 18.12 quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit
Mt 18.13 et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt
Mt 18.14 sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis
Mt 18.15 si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum
Mt 18.16 si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum
Mt 18.17 quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus
Mt 18.18 amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo
Mt 18.19 iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est
Chant detailsSi duo ex vobis consenserint-----------an1AM 366 AR 392 LA 154 LU 1090
Chant detailsSi duo ex vobis consenserint super terram de omni re quamcum...----------------------------an1Cantus Index cao4888
Mt 18.20 ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum
Chant detailsUbi duo vel tres congregati----------an4AM 367 AR 392 LU 1090 *LA 155 *WA 99
Mt 18.21 tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies
Chant detailsAccedens Petrus ad Jesum----------an3WA 100
Mt 18.22 dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies
Mt 18.23 ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis
Mt 18.24 et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta
Mt 18.25 cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi
Mt 18.26 procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi
Mt 18.27 misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei
Mt 18.28 egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes
Mt 18.29 et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi
Mt 18.30 ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum
Mt 18.31 videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant
Mt 18.32 tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me
Mt 18.33 non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum
Mt 18.34 et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum
Mt 18.35 sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris
Mt 19.1 et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen
Mt 19.2 et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi
Mt 19.3 et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa
Mt 19.4 qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos
Mt 19.5 et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
Mt 19.6 itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet
Mt 19.7 dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere
Mt 19.8 ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit
Mt 19.9 dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur
Mt 19.10 dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere
Mt 19.11 qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est
Mt 19.12 sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere capiat
Mt 19.13 tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eis
Mt 19.14 Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum
Chant detailsSinite parvulos venire ad me----------co8GR 590 LU 1616
Chant detailsSinite parvulos venire ad me talium est enim regnum caelorum-------------------------------an4Cantus Index cao4966
Mt 19.15 et cum inposuisset eis manus abiit inde
Mt 19.16 et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam
Mt 19.17 qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata
Mt 19.18 dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices
Mt 19.19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum
Mt 19.20 dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest
Mt 19.21 ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
Mt 19.22 cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones
Mt 19.23 Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum
Mt 19.24 et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum
Mt 19.25 auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse
Mt 19.26 aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt
Mt 19.27 tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis
Mt 19.28 Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel
Chant detailsIn regeneratione cum sederit----------an1AM 1125 LA 432 WA 332
Chant detailsAmen dico vobis quod vos qui----------an1AM 829 974
Chant detailsAmen dico vobis quod vos qui----------co4GR 101 GS 219 *GB 68 *SYG 193
Chant detailsAmen dico vobis quod vos qui----------co1GR [47] LU 1206 SYG 45 55 *GB 209v *GS 179
Chant detailsIn regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestat...----------------------------av8Cantus Index cao3683a
Chant detailsVos qui secuti estis me sedebitis super sedes judicantes duo...-------------------------an1Cantus Index cao5502
Chant detailsCum sederit filius hominis in sede majestatis suae------------------------------av1Cantus Index cao5502a
Chant detailsIn regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestat...-----------------------------av8Cantus Index cao3683a
Chant detailsCum sederit filius hominis in sede majestate suae------------------------------av1Cantus Index cao5501a
Chant detailsVos qui secuti estis me sedebitis super sedes judicantes duo...-------------------------an2Cantus Index cao5502
Mt 19.29 et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit
Mt 19.30 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
Mt 20.1 simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
Mt 20.2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam
Chant detailsConventione autem facta cum operariis ex denario diurno misi...------------------------------------an1Cantus Index cao1915
Mt 20.3 et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
Mt 20.4 et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis
Chant detailsIte et vos in vineam----------an8AM 314 AR 344 LA 114 LU 497 WA 75
Chant detailsIte et vos in vineam meam et quod justum fuerit dabo vobis---------------------------------an8Cantus Index cao3461
Chant detailsIte et vos in vineam meam et quod justum fuerit dabo vobis-----------------------------------an8Cantus Index cao3461
Mt 20.5 illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter
Mt 20.6 circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
Chant detailsQuid hic statis tota die-----------an1AM 314 AR 344 LU 502 *LA 114 *WA 75
Mt 20.7 dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam
Chant detailsIte et vos in vineam----------an8AM 314 AR 344 LA 114 LU 497 WA 75
Mt 20.8 cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos
Chant detailsVoca operarios et redde illis----------an8AR 344 LU 502 WA 73 *AM 315 *LA 114
Chant detailsVoca operarios et redde illis mercedem suam dicit dominus----------------------------------an8Cantus Index cao5484
Chant detailsVoca operarios et redde illis mercedem suam dicit dominus------------------------------------an8Cantus Index cao5484
Mt 20.9 cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios
Mt 20.10 venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
Mt 20.11 et accipientes murmurabant adversus patrem familias
Mt 20.12 dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
Chant detailsHi novissimi una hora-----------an1AM 316 AR 346 LA 115
Chant detailsHi novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti ...-------------------------------an1Cantus Index cao3040
Chant detailsHi novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti ...-------------------------------an1Cantus Index cao3040
Mt 20.13 at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
Mt 20.14 tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi
Chant detailsTolle quod tuum est et vade----------an8AM 317 AR 346 *LA 115 *WA 75
Mt 20.15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
Chant detailsNon licet mihi facere quod----------an8AM 318 AR 347 WA 75
Chant detailsNon licet mihi facere quod volo an oculus tuus nequam est qu...--------------------------an8Cantus Index cao3921
Chant detailsNon licet mihi facere quod volo an oculus tuus nequam est qu...---------------------------an8Cantus Index cao3921
Mt 20.16 sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi
Chant detailsSic erunt novissimi primi et----------an8AM 318 LA 111 WA 76
Chant detailsSic erunt novissimi primi et primi novissimi multi enim sunt...---------------------------an8Cantus Index cao4921
Chant detailsSic erunt novissimi primi et primi novissimi multi enim sunt...----------------------------an8Cantus Index cao4921
Chant detailsErunt primi novissimi et novissimi primi multi sunt enim voc...-------------------------an1Cantus Index cao2677
Mt 20.17 et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
Mt 20.18 ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
Chant detailsEcce ascendimus ... et filius----------an7AM 357 AR 383 LU 1086 WA 94 *LA 144
Mt 20.19 et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget
Mt 20.20 tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo
Mt 20.21 qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
Mt 20.22 respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus
Mt 20.23 ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
Mt 20.24 et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
Mt 20.25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
Mt 20.26 non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
Mt 20.27 et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
Mt 20.28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
Mt 20.29 et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa
Mt 20.30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
Chant detailsMiserere nostri Domine----------an8LA 96
Mt 20.31 turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
Chant detailsMiserere nostri Domine----------an8LA 96
Mt 20.32 et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
Mt 20.33 dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
Mt 20.34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum
Mt 21.1 et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos
Mt 21.2 dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi
Mt 21.3 et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos
Mt 21.4 hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem
Mt 21.5 dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis
Mt 21.6 euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus
Mt 21.7 et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt
Mt 21.8 plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via
Mt 21.9 turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis
Chant detailsHosanna filio David----------alvSYG 2
Chant detailsHosanna filio David----------an7GR 166 LA 179 LU 580 OHS 91 *WA 112 209
Mt 21.10 et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic
Mt 21.11 populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae
Mt 21.12 et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
Mt 21.13 et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum
Chant detailsDomus mea domus orationis----------co5GB 176V GR [74] GS 175 LU 1253 *SYG 265
Chant detailsDomus mea domus orationis----------an1AM 697 AR [107] LA 134 552 LU 1247 *WA 89 317
Chant detailsDomus mea domus orationis-----------re1LR 241
Chant detailsDomus mea domus orationis vocabitur----------------------------------an1Cantus Index cao2428
Chant detailsDomus mea domus orationis vocabitur----------------------------------an1Cantus Index cao2428
Chant detailsDomus mea domus orationis vocabitur----------------------------------an1Cantus Index cao2428
No matches found.

Mt 21.14 et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos
Mt 21.15 videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt
Chant detailsHosanna filio David----------alvSYG 2
Chant detailsHosanna filio David----------an7GR 166 LA 179 LU 580 OHS 91 *WA 112 209
Mt 21.16 et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem
Chant detailsEx ore infantium et lactantium perfecisti laudem--------------------------------rev2Cantus Index cao6961b
Mt 21.17 et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit
Mt 21.18 mane autem revertens in civitatem esuriit
Mt 21.19 et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea
Mt 21.20 et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit
Mt 21.21 respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet
Mt 21.22 et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis
Mt 21.23 et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem
Mt 21.24 respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio
Mt 21.25 baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi
Mt 21.26 si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam
Mt 21.27 et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio
Mt 21.28 quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea
Mt 21.29 ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiit
Mt 21.30 accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit
Mt 21.31 quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei
Mt 21.32 venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei
Mt 21.33 aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est
Mt 21.34 cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius
Mt 21.35 et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt
Mt 21.36 iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter
Mt 21.37 novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum
Mt 21.38 agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius
Mt 21.39 et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt
Mt 21.40 cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis
Mt 21.41 aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis
Chant detailsMalos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis qui...------------------------------an8Cantus Index cao3687
Chant detailsMalos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis qui...---------------------------------an8Cantus Index cao3687
Mt 21.42 dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
Chant detailsAlleluia: lapidem quem reprobaverunt----------al2SYG 161
Chant detailsLapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in ca...------------------------------------rev5Cantus Index cao6251a
Chant detailsA domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris------------------------------------rev6SCantus Index cao7844a
Chant detailsLapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in ca...-----------------------------rev5Cantus Index cao6251a
Chant detailsA domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris------------------------------------rev6SCantus Index cao7844a
Chant detailsA domino factum est istud et ...------------------------------------rev8Cantus Index cao7840z
Mt 21.43 ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius
Mt 21.44 et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum
Mt 21.45 et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret
Chant detailsPrincipes sacerdotum et pharisaei----------an1LU 776_G OHS 631
Mt 21.46 et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant
Chant detailsQuaerentes eum tenere timuerunt turbas quia sicut prophetam ...-------------------an3Cantus Index cao4428
Chant detailsQuaerentes eum tenere timuerunt turbas quia sicut prophetam ...--------------------an3Cantus Index cao4428
No matches found.

Mt 22.1 et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
Mt 22.2 simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
Mt 22.3 et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
Mt 22.4 iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
Mt 22.5 illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
Mt 22.6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
Mt 22.7 rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
Mt 22.8 tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
Chant detailsNuptiae quidem paratae sunt---------an1LA 318 WA 190
Mt 22.9 ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
Mt 22.10 et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium
Mt 22.11 intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
Mt 22.12 et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
Mt 22.13 tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
Mt 22.14 multi autem sunt vocati pauci vero electi
Mt 22.15 tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone
Mt 22.16 et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
Mt 22.17 dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non
Mt 22.18 cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae
Mt 22.19 ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium
Mt 22.20 et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
Mt 22.21 dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
Chant detailsReddite ergo quae sunt Caesaris-----------an1AR 573 LU 1073 *AM 614 *LA 319
Chant detailsReddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt dei deo...--------------------an1Cantus Index cao4584
Chant detailsReddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt dei deo...---------------------an1Cantus Index cao4584
Mt 22.22 et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
Mt 22.23 in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
Mt 22.24 dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
Mt 22.25 erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
Mt 22.26 similiter secundus et tertius usque ad septimum
Mt 22.27 novissime autem omnium et mulier defuncta est
Mt 22.28 in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam
Mt 22.29 respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
Mt 22.30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo
Mt 22.31 de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis
Mt 22.32 ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium
Mt 22.33 et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
Mt 22.34 Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum
Mt 22.35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
Mt 22.36 magister quod est mandatum magnum in lege
Mt 22.37 ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
Mt 22.38 hoc est maximum et primum mandatum
Mt 22.39 secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum
Mt 22.40 in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
Mt 22.41 congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
Mt 22.42 dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David
Mt 22.43 ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
Mt 22.44 dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Chant detailsDixit dominus domino meo sede----------an7AM 125 AR 45 LU 252 OHS 156 *LA 86
Chant detailsDixit dominus domino meo sede----------alvSYG 248
Chant detailsDixit dominus domino meo sede a dexteris meis-------------------------------an7Cantus Index cao2285
Chant detailsDixit dominus domino meo sede a dexteris meis------------------------------------rev8Cantus Index cao7046a
Chant detailsDonec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum------------------------------------rev7Cantus Index cao7449a
Chant detailsDixit dominus domino meo sede a dexteris meis------------------------------------rev8Cantus Index cao7046a
Chant detailsDonec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum------------------------------------rev7Cantus Index cao7449a
Mt 22.45 si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est
Mt 22.46 et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare
Mt 23.1 tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos
Mt 23.2 dicens
Mt 23.3 super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei
Mt 23.4 omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt
Mt 23.5 alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere
Mt 23.6 omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias
Mt 23.7 amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis
Mt 23.8 et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi
Mt 23.9 vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis
Chant detailsUnus est enim magister vester----------an2AM 356 AR 382 LU 1086 *LA 144 *WA 94
Chant detailsOmnes autem vos fratres----------an4AR 383 LA 144
Mt 23.10 et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est
Mt 23.11 nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus
Mt 23.12 qui maior est vestrum erit minister vester
Mt 23.13 qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur
Mt 23.14 vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare
Mt 23.15
Mt 23.16 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos
Mt 23.17 vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet
Mt 23.18 stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum
Mt 23.19 et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet
Mt 23.20 caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum
Mt 23.21 qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt
Mt 23.22 et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso
Mt 23.23 et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum
Mt 23.24 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere
Mt 23.25 duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes
Mt 23.26 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia
Mt 23.27 Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum
Mt 23.28 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia
Mt 23.29 sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate
Mt 23.30 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
Mt 23.31 et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum
Mt 23.32 itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt
Mt 23.33 et vos implete mensuram patrum vestrorum
Mt 23.34 serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae
Mt 23.35 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem
Chant detailsEcce ego mitto angelum----------an6PM 194
Mt 23.36 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare
Mt 23.37 amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam
Mt 23.38 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti
Chant detailsJerusalem Jerusalem quae occidis----------an7LA 45
Mt 23.39 ecce relinquitur vobis domus vestra deserta
Mt 23.40 dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini
Chant detailsBenedictus qui venit in nomine Haec dies----------grvGB 140(125) GR 256(241) GS 122(117) LU 801 778 OHS 817(709) SYG 160(152)
Mt 24.1 et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi
Mt 24.2 ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur
Mt 24.3 sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi
Mt 24.4 et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
Mt 24.5 multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent
Mt 24.6 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis
Mt 24.7 consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca
Mt 24.8 haec autem omnia initia sunt dolorum
Mt 24.9 tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum
Mt 24.10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem
Mt 24.11 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos
Mt 24.12 et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum
Mt 24.13 qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit
Mt 24.14 et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio
Mt 24.15 cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat
Chant detailsCum videritis abominationem----------an1AM 617 AR 575 LU 1110
Chant detailsCum videritis abominationem desolationis quae dicta est a Da...-------------------------------an1Cantus Index cao2048
Mt 24.16 tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes
Mt 24.17 et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua
Mt 24.18 et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam
Mt 24.19 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
Mt 24.20 orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato
Mt 24.21 erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet
Mt 24.22 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi
Mt 24.23 tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere
Mt 24.24 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi
Mt 24.25 ecce praedixi vobis
Mt 24.26 si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere
Mt 24.27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis
Mt 24.28 ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
Mt 24.29 statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur
Mt 24.30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate
Mt 24.31 et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum
Mt 24.32 ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas
Mt 24.33 ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis
Mt 24.34 amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant
Mt 24.35 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt
Mt 24.36 de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus
Mt 24.37 sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis
Mt 24.38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe
Mt 24.39 et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis
Mt 24.40 tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur
Mt 24.41 duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
Mt 24.42 vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit
Chant detailsVigilate ergo quia nescitis qua hora dominus vester venturus...------------------------------------rev1SCantus Index cao7675a
Chant detailsVigilate ergo quia nescitis qua hora dominus vester venturus...------------------------------------rev1SCantus Index cao7675a
Chant detailsVigilate ergo quia nescitis qua hora dominus vester venturus...------------------------------------rev1SCantus Index cao7675a
No matches found.

Mt 24.43 illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
Mt 24.44 ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est
Mt 24.45 quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
Mt 24.46 beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem
Chant detailsBeatus ser vus quem cum venerit dominus in venerit-----------co3GB 29 GR [45] GS 223 LU 1203 SYG 28
Mt 24.47 amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum
Mt 24.48 si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire
Mt 24.49 et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis
Mt 24.50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat
Mt 24.51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium
Mt 25.1 tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae
Chant detailsSimile est regnum caelorum decem virginibus quae accipientes...----------------------------------re4Cantus Index cao7667
Chant detailsSimile est regnum caelorum decem virginibus quae accipientes...------------------------------------re7Cantus Index cao7667
No matches found.

Mt 25.2 quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes
Chant detailsQuinque autem ex eis erant----------an2WA 430
Mt 25.3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum
Mt 25.4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
Chant detailsPrudentes autem virgines acceperunt oleum in vasis suis cum ...---------------------------------rev7Cantus Index cao7667a
Chant detailsPrudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampad...--------------------------an4Cantus Index cao4403
Mt 25.5 moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt
Mt 25.6 media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei
Chant detailsMedia nocte clamor factus est----------re5LR 226
Chant detailsMedia nocte clamor factus est----------an4LA 546 LR 224 *WA 434
Chant detailsMedia autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite...---------------------------------rev7Cantus Index cao6809a
Chant detailsMedia nocte clamor factus est ecce sponsus advenit exite obv...------------------------------------re8Cantus Index cao7139
Chant detailsMedia autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite...-------------------------------rev1Cantus Index cao6151a
Chant detailsMedia nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obvia...-----------------------------an3Cantus Index cao3730
Chant detailsMedia autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite...-----------------------------------rev7Cantus Index cao6809a
No matches found.

No matches found.

Mt 25.7 tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas
Chant detailsTunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades...----------------------an8Cantus Index cao5251
Mt 25.8 fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur
Chant detailsDate nobis de oleo vestro----------an4WA 431
Mt 25.9 responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis
Mt 25.10 dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua
Chant detailsDum autem irent emere ecce----------an6WA 431
Mt 25.11 novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis
Mt 25.12 at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos
Mt 25.13 vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
Mt 25.14 sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua
Mt 25.15 et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim
Mt 25.16 abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque
Mt 25.17 similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo
Mt 25.18 qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui
Mt 25.19 post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis
Mt 25.20 et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum
Chant detailsDomine quinque talenta----------co7GR 396 LU 1311 *GB 42 *GS 223 *SYG 38
Chant detailsDomine quinque talenta------------an1AM 670 AR [74] LA 532 LU 1195 *WA 425
Chant detailsDomine quinque talenta tradidisti mihi ecce alia quinque sup...----------------------------rev7Cantus Index cao6677a
Chant detailsDomine quinque talenta tradidisti mihi ecce alia quinque sup...----------------------an1Cantus Index cao2370
Chant detailsDomine quinque talenta tradidisti mihi ecce alia quinque sup...-----------------------------rev7Cantus Index cao6677a
Chant detailsDomine quinque talenta tradidisti mihi ecce alia quinque sup...-----------------------an1Cantus Index cao2370
No matches found.

Mt 25.21 ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui
Chant detailsServe bone et fidelis quia in----------an4AM 673 743
Chant detailsEuge serve bone et fidelis quia in pauca fuisti fidelis supr...------------------------re7Cantus Index cao6677
Chant detailsEuge serve bone et fidelis quia in pauca fuisti fidelis supr...------------------------------------re7Cantus Index cao6677
Chant detailsServe bone et fidelis quia in pauca fuisti fidelis super mul...-----------------------------an7Cantus Index cao4872
Chant detailsEuge serve bone et fidelis quia in pauca fuisti fidelis supr...--------------------------------an1Cantus Index cao2732
Chant detailsServe bone et fidelis intra in gaudium domini tui--------------------------an7Cantus Index cao4871
Chant detailsEuge serve bone et fidelis quia in pauca fuisti fidelis supr...------------------------------------re7Cantus Index cao6677
Chant detailsServe bone et fidelis intra in gaudium domini tui-------------------------------an3Cantus Index cao4871
Chant detailsEuge serve bone et fidelis quia in pauca fuisti fidelis supr...-------------------------------an1Cantus Index cao2732
Chant detailsServe bone et fidelis quia in pauca fuisti fidelis super mul...-------------------------------an4Cantus Index cao4872
No matches found.

Mt 25.22 accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum
Mt 25.23 ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui
Chant detailsEuge serve bone et fidelis ... intra----------an4AR 577^9 [82] LU 2628 1200
Chant detailsServe bone et fidelis quia in----------an4AM 673 743
Chant detailsServe bone et fidelis intra----------an7AM 671 AR [75] LA 536 LU 1196
Chant detailsServe bone et fidelis intra----------an3AR [56] LU 1177 *AM 658 *WA 427
Chant detailsEuge serve bone et fidelis ... dicit----------an1AM 661 740 AR 57715 [61] LA 529 LU 2625 1181
Chant detailsEuge serve bone et fidelis ... intra----------re7LA 530 LR 193 WA 425
Chant detailsEuge serve bone et fidelis quia in pauca fuisti fidelis supr...------------------------re7Cantus Index cao6677
Chant detailsEuge serve bone et fidelis quia in pauca fuisti fidelis supr...------------------------------------re7Cantus Index cao6677
Chant detailsServe bone et fidelis quia in pauca fuisti fidelis super mul...-----------------------------an7Cantus Index cao4872
Chant detailsEuge serve bone et fidelis quia in pauca fuisti fidelis supr...--------------------------------an1Cantus Index cao2732
Chant detailsServe bone et fidelis intra in gaudium domini tui--------------------------an7Cantus Index cao4871
Chant detailsEuge serve bone et fidelis quia in pauca fuisti fidelis supr...------------------------------------re7Cantus Index cao6677
Chant detailsEuge serve bone in modico fidelis intra in gaudium domini tu...------------------------------an1Cantus Index cao2734
Chant detailsServe bone et fidelis intra in gaudium domini tui-------------------------------an3Cantus Index cao4871
Chant detailsEuge serve bone et fidelis quia in pauca fuisti fidelis supr...-------------------------------an1Cantus Index cao2732
Chant detailsServe bone et fidelis quia in pauca fuisti fidelis super mul...-------------------------------an4Cantus Index cao4872
Chant detailsAlleluia Serve bone et fidelis------------------------------------alSchlager 215 MMMA7 454-455
Chant detailsAlleluia Serve bone et fidelia------------------------------------alSchlager 326 MMMA7 455-456
No matches found.

Mt 25.24 accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
Mt 25.25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est
Mt 25.26 respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi
Mt 25.27 oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura
Mt 25.28 tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta
Mt 25.29 omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo
Mt 25.30 et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium
Mt 25.31 cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae
Mt 25.32 et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis
Mt 25.33 et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris
Mt 25.34 tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi
Chant detailsAlleluia Venite benedicti patris mei------------------------------------alSchlager 301 MMMA7 528
Mt 25.35 esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me
Mt 25.36 nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me
Mt 25.37 tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum
Mt 25.38 quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus
Mt 25.39 aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te
Mt 25.40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis
Mt 25.41 tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius
Mt 25.42 esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum
Mt 25.43 hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me
Mt 25.44 tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi
Mt 25.45 tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
Mt 25.46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam
Mt 26.1 et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis
Mt 26.2 scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur
Mt 26.3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas
Mt 26.4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent
Mt 26.5 dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo
Mt 26.6 cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi
Mt 26.7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis
Chant detailsAlabastrum unguenti Maria----------an3WA 335
Mt 26.8 videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec
Mt 26.9 potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus
Mt 26.10 sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me
Chant detailsQuid molesti estis huic mulieri opus enim bonum operata est ...------------------------an1Cantus Index cao4527
No matches found.

Mt 26.11 nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis
Mt 26.12 mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit
Mt 26.13 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius
Mt 26.14 tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum
Mt 26.15 et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos
Mt 26.16 et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet
Mt 26.17 prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha
Mt 26.18 at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis
Chant detailsMagister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cu...------------------------an4Cantus Index cao3657
Chant detailsMagister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cu...-------------------------an4Cantus Index cao3657
Mt 26.19 et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha
Mt 26.20 vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis
Mt 26.21 et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est
Mt 26.22 et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine
Mt 26.23 at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet
Mt 26.24 Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille
Chant detailsFilius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae a...------------------------------------rev8Cantus Index cao7748a
Chant detailsBonum erat ei si natus non fuisset homo ille------------------------------------rev8Cantus Index cao6083b
Chant detailsFilius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae a...------------------------------------rev8Cantus Index cao7748a
Mt 26.25 respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti
Mt 26.26 cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum
Chant detailsCenantibus autem accepit Jesus panem benedixit ac fregit ded...------------------------an1Cantus Index cao1781
Chant detailsCenantibus illis accepit Jesus panem et benedixit ac fregit ...----------------------------re5ulr0698
Chant detailsCenantibus autem accepit Jesus panem benedixit ac fregit ded...-------------------------an1Cantus Index cao1781
Chant detailsCenantibus illis accepit Jesus panem et benedixit ac fregit ...-----------------------------re5auc0730
No matches found.

Mt 26.27 et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes
Mt 26.28 hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum
Mt 26.29 dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei
Mt 26.30 et hymno dicto exierunt in montem Oliveti
Mt 26.31 tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis
Chant detailsScriptum est enim percutiam----------an8AM 404 AR 425 LU 605 OHS 163 *LA 185
Mt 26.32 postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam
Mt 26.33 respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor
Mt 26.34 ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis
Mt 26.35 ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt
Chant detailsSi oportuerit me mori tecum non te negabo------------------------------------rev6Cantus Index cao7649a
Chant detailsSi oportuerit me mori tecum non te negabo------------------------------------rev6Cantus Index cao7649a
Chant detailsSi oportuerit me mori tecum non te negabo domine deus meus-------------------------------an3Cantus Index cao4904
Chant detailsSi oportuerit me mori tecum non te negabo------------------------------------rev6Cantus Index cao7649a
No matches found.

Mt 26.36 tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem
Mt 26.37 et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse
Mt 26.38 tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum
Chant detailsTristis est anima mea usque----------re8LU 635 OHS 378 *LA 189 *WA 118
Mt 26.39 et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
Chant detailsVerumtamen non sicut ego volo sed sicut tu vis------------------------------------rev8Cantus Index cao6916a
Chant detailsVerumtamen non sicut ego volo sed sicut tu vis------------------------------------rev8Cantus Index cao6916a
Mt 26.40 et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum
Chant detailsUna hora non potuistis----------re7LA 192 LU 650 OHS 397 *WA 119
Mt 26.41 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma
Mt 26.42 iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
Chant detailsPater si non potest hic calix----------co8GB 111 GR 184 GS 89 LU 603 OHS 146 *SYG 124
Mt 26.43 et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati
Mt 26.44 et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens
Mt 26.45 tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum
Chant detailsEcce appropinquabit hora et filius hominis tradetur in manus...------------------------------------rev8Cantus Index cao7780b
Mt 26.46 surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit
Mt 26.47 adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi
Mt 26.48 qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum
Mt 26.49 et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum
Mt 26.50 dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum
Mt 26.51 et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius
Mt 26.52 tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt
Mt 26.53 an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum
Mt 26.54 quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri
Mt 26.55 in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis
Mt 26.56 hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt
Mt 26.57 at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant
Mt 26.58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem
Chant detailsEt ingressus Petrus in atrium principis sacerdotum------------------------------------rev8Cantus Index cao7035a
Chant detailsEt ingressus Petrus in atrium principis sacerdotum-----------------------------------rev8Cantus Index cao7035a
Mt 26.59 principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent
Mt 26.60 et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes
Mt 26.61 et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud
Mt 26.62 et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur
Mt 26.63 Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei
Mt 26.64 dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli
Mt 26.65 tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam
Mt 26.66 quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis
Mt 26.67 tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt
Mt 26.68 dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit
Mt 26.69 Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras
Mt 26.70 at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis
Mt 26.71 exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno
Mt 26.72 et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem
Mt 26.73 et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit
Chant detailsAncilla dixit Petro vere tu ex illis es nam et loquela tua m...----------------------------an2Cantus Index cao1394
Mt 26.74 tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit
Mt 26.75 et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare
Mt 27.1 mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent
Mt 27.2 et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
Mt 27.3 tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
Mt 27.4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris
Mt 27.5 et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
Mt 27.6 principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
Mt 27.7 consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
Mt 27.8 propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem
Mt 27.9 tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel
Mt 27.10 et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus
Mt 27.11 Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
Mt 27.12 et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit
Mt 27.13 tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia
Mt 27.14 et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer
Mt 27.15 per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent
Mt 27.16 habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
Mt 27.17 congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus
Mt 27.18 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
Mt 27.19 sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum
Mt 27.20 princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent
Mt 27.21 respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban
Mt 27.22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus
Mt 27.23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
Mt 27.24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
Mt 27.25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros
Mt 27.26 tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
Mt 27.27 tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem
Mt 27.28 et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
Mt 27.29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum
Chant detailsPosuerunt super caput ejus------------an1AM 443 AR 439 LA 201 LU 718 OHS 409 516 WA 124
Mt 27.30 et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
Mt 27.31 et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
Mt 27.32 exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
Mt 27.33 et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
Mt 27.34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere
Mt 27.35 postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
Mt 27.36 et sedentes servabant eum
Mt 27.37 et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum
Mt 27.38 tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris
Mt 27.39 praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
Mt 27.40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce
Mt 27.41 similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes
Mt 27.42 alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
Mt 27.43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum
Mt 27.44 id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei
Mt 27.45 a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam
Chant detailsTenebrae factae sunt dum----------re7LU 703 OHS 497
Chant detailsTenebrae factae sunt ... tunc----------re7LA 200 WA 123
Mt 27.46 et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
Mt 27.47 quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste
Mt 27.48 et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere
Mt 27.49 ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
Mt 27.50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
Mt 27.51 et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
Mt 27.52 et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt
Chant detailsPetrae scissae sunt et monumenta aperta sunt et multa corpor...----------------------rev2Cantus Index cao7821c
Mt 27.53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
Mt 27.54 centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste
Mt 27.55 erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei
Mt 27.56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei
Mt 27.57 cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
Mt 27.58 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus
Mt 27.59 et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda
Mt 27.60 et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
Mt 27.61 erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum
Mt 27.62 altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
Chant detailsPrincipes sacerdotum et pharisaei----------an1LU 776_G OHS 631
Mt 27.63 dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam
Mt 27.64 iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
Chant detailsNe forte veniant discipuli ejus et furentur eum et dicant pl...------------------------------------rev2Cantus Index cao7640a
Chant detailsNe forte veniant discipuli ejus et furentur eum et dicant pl...-------------------------------rev2Cantus Index cao7640a
Mt 27.65 ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis
Mt 27.66 illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus
Mt 28.1 vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum
Chant detailsVespere autem sabbati quae----------an8AR 442 GR 239 *AM 450 *LA 207 234 *WA 127
Chant detailsVespere sabbati quae lucescit----------an7SYG 146
Chant detailsVespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati venit M...----------------------------an8Cantus Index cao5371
Chant detailsVespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati venit M...---------------------------an8Cantus Index cao5371
Mt 28.2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum
Chant detailsAngelus Domini descendit ... et accedens----------re3LR 83 OHS 695 *LA 208 *WA 128
Chant detailsAngelus Domini descendit ... et accedens----------alvGB 131 GR 245 GS 125 LU 786 OHS 775 SYG 159
Chant detailsAngelus autem domini descendit de caelo et accedens revolvit...-----------------------an8Cantus Index cao1408
Chant detailsAngelus autem domini descendit de caelo et accedens revolvit...--------------------------an8Cantus Index cao1408
Mt 28.3 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix
Mt 28.4 prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui
Chant detailsPrae timore autem ejus exterriti sunt custodes et facti sunt...----------------------an7Cantus Index cao4350
Mt 28.5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis
Chant detailsRespondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere scio...-----------------------an8Cantus Index cao4630
Chant detailsRespondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere scio...--------------------------an8Cantus Index cao4630
Mt 28.6 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus
Chant detailsSurrexit enim sicut dixit----------an4WA 138
Chant detailsVenite et videte locum ubi----------an8LA 223 WA 138
Mt 28.7 et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis
Chant detailsCito euntes dicite discipulis----------an7WA 129 *137 *LA 216
Mt 28.8 et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius
Mt 28.9 et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum
Mt 28.10 tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt
Chant detailsIte nuntiate fratribus meis----------an4AM 485 LA 233 234 *AR 471
Chant detailsIte nuntiate fratribus meis----------alvSYG 163
Mt 28.11 quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant
Mt 28.12 et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus
Mt 28.13 dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus
Mt 28.14 et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus
Mt 28.15 at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem
Mt 28.16 undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus
Chant detailsUndecim discipuli in Galilaea----------an7AM 464 AR 451 LA 222 OHS 815 WA 135
Mt 28.17 et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt
Mt 28.18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra
Chant detailsData est mihi omnis potestas----------an8AM 465 AR 452 LA 222 LU 803 OHS 820 *WA 135
Chant detailsData est mihi omnis potestas----------co1GR 258 LU 803 OHS 819 *GB 142 *GS 123 *SYG 161
Chant detailsData est mihi omnis potestas----------alvSYG 160
Chant detailsData est mihi omnis potestas in caelo et in terra alleluia-----------------------------an8Cantus Index cao2099
Mt 28.19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti
Chant detailsIn nomine patris et filii et spiritus sancti------------------------------------rev6Cantus Index cao7028a
Chant detailsIn nomine patris et filii et spiritus sancti------------------------------------rev6TCantus Index cao7028a
Chant detailsEuntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris ...-------------------------------an8Cantus Index cao2735
Mt 28.20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi
Chant detailsEcce ego vohiscum sum omnibus diebus----------an8AR 10
Chant detailsEcce ego vobiscum sum omnibus diebus----------co3GR 58as2

Global Chant Database
Global Chant Database